9:215 215 ULTIMA ADMONITIO 210 mentales actiones negant conferri debere cum natura, verum quidem est, modo no incomparabilis Dei potentiae praetextu [pag. 218] monstra fingantur praeter eius verbum. Itaque eatenus acquiescit fides huic verbo: Hoc est corpus meum, ut Christi communicationem vere offerri non dubitet. Hoc modo nihil opus erit argutius dc quantitate corporis disputare: quod facere nos cogit eorum importunitas, qui Christum veritate suae carnis privantes, eum in phantasma transformant. Nec vero quum spiritualiter dicimus Christi nos fieri participes, voce hac intelligimus significative tantum, tropice et allegorice nobis proponi edendam carnem. Hoc tam foedum mendacium (ut alia) satis declarat, ne guttam quidem ingenui pudoris esse in istis hominibus, qui tam licentiose quidlibet ex quolibet faciunt. Sed spiritualem modum opponimus carnali: quia spiritus sanctus, qui vinculum est nostrae cum Christo coniunctionis, vitam nobis ex carnis cius et sanguinis substantia inspirat. Vicesimum primum argumentum nescio [pag. 219] unde sumpserint: Corporaliter non posse percipi, quod ineffabiliter percipitur. Neminem ex nostris ita loquutum credibile est. Fieri potest, ut alii quoque, sicut me fecisse agnosco, obiecerint, ineffabilem modum potius spiritualem esse, quam carnalem. Quum ergo nitantur ineffabili miraculo, iure coarguitur eorum pervicacia, qui arcanam spiritus virtutem ad nos Christo uniendos intervenire non sustinent. Vicesimum secundum argumentum: Dictum est theologi non philosophi: spatia locorum tolle corporibus, nusquam erunt; et quia nusquam erunt, nec erunt: ergo adesse non potest Christi corpus in coena, nisi locus assignetur. Respondent: Quamvis a theologo profecta sit sententia, esse tamen physicam, *) et inepte ad res divinas applicari. Addunt etiam, patres saepe intempestive permiscuisse humana divinis, et hoc modo turpiter diluisse theologiam. Scilicet quum Augustino [pag. 220] eripere non audeant nomen theologi, hoc minus contumeliosum videtur, reum facere turpis corruptelae, ut vix a sacrilegio excusabilis sit. Disputat illic ex professo Augustinus de carne Christi : eam, ut vera sit, sua dimensione finiri contendit. Respondent Magdeburgenses physica ratione turpiter corruptam fuisse theologiam. Quasi persuadeant se in rebus divinis multo acutius cernere, quam sanctum illum virum, quo nec magis solidum in dogmatibus ecclesiasticis, nec modestiorem tulit tota antiquitas. Iam vero nihil mirum, si nos homunciones magistrali supercilio prosternant qui sic in Augustinum proterviunt. Vicesimum tertium argumentum non sincere proferunt. Nemo enim nostrum reperietur hoc 1) philosophique.