8:215 215 PROCES DE BOLSEC. 216 et perficere. Attexit praeterea alterum errorem ac supposititium commentum magister Hieronymus, quod Deus hanc gratiam promiserit omnibus per prophetas : proprie siquidem ac nominatim veram Dei ecclesiam verumque populum compellant prophetae, sicuti facile patet ex 31. cap. Hieremiae et Esaiae 54. Quod et Christus sua interpretatione affirmat. Quaesierunt ministri: Annon Dominus, antequam discrimen conspiceret inter hos vel illos, aliis reiectis alios elegerit? Respondit Hieronymus:1) Non esse tribuendam Deo rei unius praescientiam magis quam alterius, quia apud eum non sit praeteritum nec futurum, sed omnia praesentia. Deum ergo simul videre fidelium et impiorum discrimen cum illorum electione et horum reprobatione. Excipiunt ministri: Mirari se, quum magister Hieronymus garrit non esse prius aut posterius in Deo, di&tinctionem quam pueri in scholis discunt illi in mentem non venisse: quod prius aut posterius tempore non est, ordine tamen esse. Nam certe Deus casum hominis et totius posteritatis exitium prius ordine cognovit quam de adhibendo remedio statueret. Nihil ergo absurdi, si dicamus eum in salutem eligere quos visum est, non habito discriminis respectu. Quin etiam Paulus clare testatur, neminem ut aliis praecellat nisi a Deo discerni (1 Cor. 4, 7). Unde sequitur gratiam Dei, quae sola alios ab aliis discernit, omni discrimine superiorem esse. Quaesierunt ministri: Quod aliis praeteritis alii evangelium audiunt, annon id admirabili Dei consilio fiat, cuius prima causa nos latet? Respandit Hieronymus:2) Se in admirabile illud et arcanum Dei consilium 1) Non esse affirmandum, Deum aliquid praescire ante aliud: in ipso enim non est pr. aut f. sed ipsi omnia sunt pr. Itaque dixit, Deum simul videre discrimen quod interest inter fideles atque infideles, horumque reprobationem atque illorum electionem. 2) Se nolle subrepere in consessum admirandi et occulti