55:215 215 EPIST. PETRI I 216 subindicat susque deque habendam aliorum iacturam, modo salvae sint animae. Quum dicit Reportantes, dubitationem illis eximit, quo alacrius contendant dum certi sunt de salute obtinenda. Interea tamen hunc finem esse fidei docet, ne anxii sint quod adhuc differtur. Nunc enim sufficere nobis debet nostra adoptio: nec petendum est ut ante tempus mittamur in haereditatis possessionem. Posset etiam pro fine, legi merces: sed eodem sensu. Colligimus enim ex apostoli verbis, non aliter nos quam fide consequi salutem. Scimus autem fidem sola gratuitae adoptionis promissione niti. Quod si ita est, certe neque operum meritis debetur salus, neque inde speranda est. Cur autem animas tantum nominat, quum et corporibus promissa sit resurrectionis gloria? Quoniam immortalis est anima, proprie salus illi attribuitur: quemadmodum et Paulus interdum loqui solet, Ut spiritus salvus sit in die Domini (1. Corint. 5, 5). Atque hoc perinde valet ac si diceretur, salus aeterna. Est enim tacita comparatio vitae mortalis et caducae, quae ad corpus pertinet. Interea tamen non excluditur a gloriae societate corpus, quatenus animae est annexum. 10. De qua salute exquisierunt et scrutati sunt prophetae, qui de futura erga vos gratia vaticinati sunt: l l . scrutantes in quem aut cuiusmodi temporis articulum significaret qui in illis erat spiritus Christi: prius testificans venturas in Christum afflictiones, et quae sequuturae erant, glorias. 12. Quibus relevatum est quod non sibi ipsis, sed nobis ministrabant haec, quae nunc annuntiata sunt vobis per eos qui vobis praedicarunt evangelium, per spiritum sanctum missum e coelo : in quae desiderant angeli prospicere. Salutis huius pretium inde commendat, quod in eam toto studio intenti fuerunt prophetae. Rem enim magnam et singularis excellentiae fuisse oportet, quae prophetas ita ad sui inquisitionem accenderit. Clarius vero etiamnum in eo relucet ingens erga nos Dei bonitas, quod multo plus nobis patefactum hodie est, quam olim diu et sollicite quaerendo consequuti sint prophetae omnes. Interea certitudinem salutis confirmat ab ipsa vetustate: quoniam ab initio mundi legitimum a spiritu sancto testimonium habuerit. Duo haec distincte notanda sunt: quod nobis plus datum esse quam antiquis patribus affirmat, ut hac comparatione evangelii gratiam amplificet: deinde quod de salute nobis praedicatur, non posse aliqua novitate esse suspectum, quia iam olim testatus de ea fuerit spiritus per prophetas. Ergo quum dicit prophetas sciscitatos esse, et sedulo inquisiisse, hoc ad eorum scripta aut doctrinam non pertinet, sed ad privatum desiderium quo quisque aestuavit. Quae postea sequuntur, ad publicam