52:215 215 EPIST. PAULI AD THESSALONICENSES II 216 ut sibi victum acquirant, sed ut fratrum quoque necessitati opitulentur: quemadmodum et alibi docet (Ephes. 4, 28). 13. Vos autem fratres. Ambrosius hoc additum putat, ne opem suam maligne pauperibus subtraherent divites, quia iusserat quemque suum panem edere. Et sane videmus quam multi ad captandum inhumanitatis praetextum plus aequo ingeniosi sint. Chrysostomus ita interpretatur, quod iuvandi sint nihilominus ignavi homines si esuriunt, utcunqne merito damnentur. Ego simpliciter existimo Paulum offendiculo, quod ex paucorum ignavia nasci poterat, voluisse occurrere. Fieri enim solet, ut qui alioqui ad beneficentiam maxime prompti sunt et alacres, dum vident male collocando se beneficia perdere, refrigescant. Admonet ergo Paulus, utcunque multi sint indigni, alii nostra liberalitate abutantur, non esse propterera cessandum quin iuvemus eos qui ope nostra indigent. Sententia observatu digna, utcunque pauperum ingratitudo, morositas, superbia, protervia, aliaeque indignitates fatigare nos possint, aut taedio frangere, contra tamen esse luctandum: ut nunquam desistamus a benefaciendi studio. 14. Si quis autem non obedit sermoni nostro, per epistolam hunc notate: et ne commisceamini illi, ut pudefiat: 15. et ne tanquam inimicum censeatis, sed admonete tanquam fratrem. 16. Ipse autem Deus pacis det vobis pacem semper omnibus modis. Dominus sit cum omnibus vobis. 17. Salutatio mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola. 18. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen. 14. Si quis non obedit. Iam testatus est prius se nihil praecipere nisi ex Domino. Quare non in hominem contumax futurus erat, qui parere nollet, sed Deo ipsi rebellis: ideoque tales severe castigandos esse docet. Ac primum quidem eos vult apud se deferri, ut sua autoritate eos coerceat: deinde excommunicari iubet, ut pudore tacti resipiscant. Unde colligimus non esse parcendum eorum famae, qui aliter corrigi nequeunt nisi eorum vitia retegantur: sed videndum ut medico indicemus morbos, qui sanare eos studeat. Ne commisceamini. Non dubito quin de excommunicatione agat. Praeterquam enim quod severam castigationem merebatur axaCta quam notavit, contumaci aintolerabile vitium est. Prius dixerat: Subdu- vos ab illis, quia inordinate vivunt. Nunc vero: Ne commisceamini, quia monitionem meam respuunt. Plus ergo quiddam hac secunda loquutione exprimit quam priore. Aliud enim est, subducere se a familiaritate cuiuspiam, aliud arcere prorsus a societate sua. In summa, qui moniti non obediunt, eos a