20:215 215 EPISTOLAE 4059.4061 216 4059. COURTOYS CALVINO. Ecclesiae suae laeti progressus. Grassatur tamen haeresis Gentilis. (Ex autographo Cod. Genev. 110, fol. 1.) Viro spectabili D. Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis fidelissimo ministro quam plurimum observando. Genevae. Gratia et pax in Deo patre in Christo J esu Domino nostro. Quamvis paucissime in hac urbe degerim non ingratum tibi fore, mi pater, si ad te scriberem existimavi: praecipue hoc tentavi ut te de nostro novo in Christo coetu certiorem redderem. Scias igitur, venerando pater, etsi populus hic sit durus ac, ut ita dicam, lapideus, tamen ita res se habet ut Deo favente in dies crescat numerus. Iam diaconos et seniores creavimus et ex his consistorium formavimus. Adeo fervet populi infimi zelus ut vix retineri possit, quin me huo et illuc quaeritet ubi meum rescivit adventum. Sed quia adhuc res in periculo versatur, a senioribus providis retinetur et ex prudentioribus fidelium numerus paulatim augetur. Verum illud unum timeo, ne mihi cum Valentinianis novis lucta sit: iam enim cuiusdam foetorem olfactus sum. Neque ille nebulo Defarges1) cessat suas spurcitias rabieique spumas spargere ita ut non solum homines sed aerem ipsum infectet. Unus nostrorum seniorum unum in primum Institutionis tuae christianae librum commentarium vidit manu scriptum ac per illum nefandissimum compositum. Valentinus2) Poloniam profectus est, ubi mandare prelo pollicitus est quendam librum in tuam responsionem compactum. Tuum, mi pater, super hac re exspectabo consilium. Haec sunt quae in summa significare potui. Patrem D. Bezam caeterosque fratres meo nomine in Christo salutabis, tuis eorumque precibus sanctis me quam maxime commendatum habeas. Pater misericordiarum vos in Christo conservet ac foveat. 17. Decembris 1563. Tuus filius in Christo humillimus Claudius Courtoys.3) 4059 1) Gribaldus, cuius praedium erat Forges. 2) Gentilis^ quem tamen aliquid typis exscriptum edidisse non constat. 3) Quem apud Tarentasios Sabaudos ministrum fuisse disces ex ep. initio m. lan. 1564 scripta.