15:215 215 EPISTOLAE 1999.2002 216 nunquam utile putavi, ius excommunicandi permitti singulis pastoribus. Nam et res odiosa est, nec ¨Ïxemplum probabile, et facilis inde in tyrannidem lapsus, et alium usum apostoli tradiderunt. Strenue Tero ut ad symmystas tuos incitandos labores, non tantum consulo sed vehementer hortor. Brentio nondum scripsi: brevi tamen, ut spero, melior dabitur opportunitas, quam non praetermittam. Libellus de necessitate reformandae ecclesiae, supplex est exhortatio ad Caesarem et Ordines Imperii: quem inter opuscula reperies. Vale, integerrime frater. Dominus te regat spiritu suo, virtute sustentet laboremque tuum benedicat. Genevae, 6. Calendas Septembris 1554. Ioannes Calvinus tuus. 2000. CALVINUS MELANCHTHONI. Aegre fert quod ille in controversia de praedestinatione deque coena dominica non aperte suam autoritatem pro veritate evangelica adversariis opponat. (Hanc quoque ex impresso describimus ubi sequitur praecedentem in omnibus editionibus. Gallice versa legitur in ed. Berol. p. 177. Desideratur in Corpore Ref. a Bretschneidero edito, praebent Bindseilii supplem, p. 364. Yersio anglica 1. L III. 61.) Quanquam meis ultimis literis *) abs te non ftiisse respoDSum doleo et valde miror: fastidio tamen yel contemptu id esse factum, quum nihil minus in naturam moresque tuos cadat, suspicari nequeo. Itaque nuncium hunc nactus, qui suam mihi in literis tibi reddendis operam obtulit¡í tentandum rursus putavi, num forte quid possem elicere. Ego vero non de tuo erga me amore dubitans, qui semper immodicus fuit, ita loquor: sed quia silentium tuum, ut ecclesiae Dei noxium esse iudico, ita merito triste molestumque mihi esse debet. Scribebam nuper de illo doctrinae capite, in quo magis sensum tuum dissimulas, quam a nobis dissentit.2) Quid enim aliud de homine 2OOO.1) deperditis cf. N. 1927. 2) Alludere hic videtur ad illam ipsam deperditam epistolam de qua initio huius loquebatur, nam maius aliquid de praedestinatione scriptum proximo biennio non edidit Cf. etiam N. 1676. Caeterum constat Melanchthonem minime in eo fuisse ui in hoc articulo Calvino ad stipulantur, quin potius maies longius ab eo recedebat. Cf. Galle, Mel 297 seq. Gieseler KG, Hh 2 p. 193. Schweizer, Centrald. L 383. Schenkel, Wesen des JProt. il. 444. ss.