10.1:215 CONSILIA. Tatam fuisse non legimus, quum revocaretur populus ad purum cultum. Ergo anxie disquirere necesse non est, ac ne expedit quidem in omnes circumstantias, quae innumeros scrupulos gignerent. Proinde quod ignovit Deus sub papatu, nos quoque sepeliamus. Nunc ubi de vero baptismi usu admonita fuerit ecclesia, quod pugnaret cum Christi instituto pro nihilo ducendum esset, ac de integro baptizandus qui pollutus fuerit profana aspersione. De mulierum baptismo, aliud est nostrum iudicium. Nam quia prodigiosa fuit audacia, ut se praeter naturae legem mulieres ad hoc munus ingererent, minime dubitamus quin secure tale flagitium repudiandum sit. Interea periculum non est, ne vulnerentur infirmae conscientiae: nisi quis nimia curiositate frustra sibi molestus sit: quia nemo est qui sciat se a muliere fuisse baptizatum: deinde quia veteri decreto concilii Carthaginensis prohibitae sunt foeminae ab officio baptizandi, neminem offendet novitas, quae metuenda esset in viris. Valete optimi et integerrimi fratres. Dominus vos gubernet spirituali prudentia, virtute sustineat et omnibus donis locupletet. Multam salutem precamur senioribus et toti ecclesiae. Genevae, 13. Novembris 1561. DE CERTORUM MINISTRORUM ATASiAl. *) Dilectio Dei patris nostri, et gratia D. N. Iesu Christi vobis semper adsit per spiritus sancti communicationem. Quod ad nos perlatum est, dilectissimi fratres, verbum Dei ita expositum esse apud vos probro, idque illorum culpa qui exemplo aliis praeire debuerant, perquam moleste accepimus: audimus enim illos ipsos quorum partes erant quemvis ex plebe ad pacem et concordiam fraternam exhortari, eousque contentionis vi efferbuisse, ut ad arma ipsimet conclamaverint. Quam vero indignum facinus et quam enorme! quantum etiam ex illius fama passim sparsum erit scandalum, ex quo non tantum contemptus verbi Dei enascatur, quando ad verbi ministros scandalum referendum sit, sed etiam occasio offeratur Satanae atque ipsius instrumentis, ad vos demum convellendos atque ita dispergendos, ut vix deinde inflicto malo remedium adferri possit? Sane quod ad ecclesiam Der attinet, illam passim hodie ab hostibus circumsideri omnes vident: sed tamen vestrae rationes omnino vobis indicunt, ut pacem et concordiam retineatis omnibus modis. Satis enim 1) Legitur in Bezae thesauro Gen. p. 353, Laus. p. 662, JBanov. p. 744, Chouet p. 485, Amst. p, 221, teste edttore ex gallico versa.