8:214 idque saepius, postea deseruntur, sed non ab initio neque ex proposito vel decreto Dei. Excipiunt ministri: Frivolum ac supervacuum esse cavillum quod hic violentae attractionis fit mentio, quum satis constet quotidie in hac ecclesia doceri, voluntario nos motu trahi, non vi extrinseca. Unde perspicere 1) licet, Hieronymum improbum esse calumniatorem, qui satis tenet in scriptis Calvini subinde hoc esse expressum. Porro, quod Deum rationales omnes creaturas trahere subiicit, iam antea refutatum est, et pugnat cum Pauli sententiis, Deum vocare quos praedestinavit et misericordiam praestare quibus vult. Item cum Lucae testimonio (Act. 13, 48), quod crediderint qui ordinati erant ad vitam. Imo Pelagianum se esse prodit, dum non fatetur velle et perficere ab ipso Deo dari, quemadmodum Paulus affirmat. Nam ex verbis Pauli sequitur, reprobos nunquam tractos fuisse, quorum nunquam mutata in melius fuit voluntas. Quaesierunt ministri: Annon manerent increduli omnes et obstinati, nisi Dominus eorum corda mutaret, quibus propitius esse vult ac misericors? Respondit Hieronymus:2) Ut fidem recipiant homines, mutari oportere corda lapidea, hoc est, praefracta et indurata ad malum, et dari illis cor carneum, hoc est, intelligentiae capax, atque hanc gratiam communiter omnibus conferri, sicuti pollicitus est per prophetas. Excipiunt ministri: Sententiam Ezechielis corrumpi falsa et adulterina expositione a magistro Hieronymo, dum cor carneum interpretatur intelligentiae capax. Longe enim plus exprimit propheta, Deum scilicet facturum ut obediat populus mandatis suis : non promittit certe mediam facultatem quae vulgo capacitas dicitur, sed simul operis effectum. Jitque hoc sonant Pauli verba, quod Deus in nobis operatur et velle 1) percipere B. T. 2) Opus esse ad fidei receptionem quod Deus mutet in homine cor lapideum, h. e. obstinatum et obduratum in malo, et tribuat cor carneum, h. e. quod possit esse capax disciplinae : quam gratiam Deus omnibus largitur quemadmodum promiserat per prophetas. 14*