50:214 procedit Pauli ratiocinatio. Duplex, inquit, pactum fuit Dei cum hominibus. Prius percussum in manu Abrahae: secundum, in manu Mosis. Illud fundatum in Christo fuit: ideoque gratuitum. Ergo lex snperveniens efficere non potuit ut salutem habeant homines extra gratiam: quia hoc modo irrita fieret promissio. Talem esse sensum demonstrat id, quod proxime sequitur. 18. Si ex lege haereditas. Ne cavillarentur adversarii, quod docebant minime ad solvendum aut abrogandum Dei foedus spectare: anticipat omnes tergiversationes, asserens haec esse contraria, salutem ex lege et ex promissione nobis obvenire. Quis hoc de solis caeremoniis audeat exponere, quum generaliter comprehendat Paulus quidquid gratuitae promissioni repugnat? Minime ergo dubium quin omne genus opera excludat. Sic ad Rom. 4. 14: Si ex lege haereditas, abolita est fides, exinanita promissio. Cur ita? nempe quia salus ab hac conditione suspensa foret, si legi satisfeceris. Ideo concludit statim, ex fide esse, quo certa sit promissio. Diligenter ergo retineamus cur in comparatione promissionis et legis positio unius alteram evertat: nempe quia promissio ad fidem, lex ad opera respectum habet. Fides accipit quod gratuito donatur: operibus vero redditur merces. Atque id est quod mox subiungit, Deum Abrahae donasse, non requirendo mutuam quasi compensationem, verum sponte pollicendo. Nam si de conditionali accipias, donandi verbum haudquaquam conveniet. 19. Quid igitur lex? transgressionum causa adiuncta fuit, donec veniret semen cui promissum fuerat, ordinata per angelos in manu mediatoris. 20. Porro mediator unius non est: Deus autem unus est. 2L. Lexne igitur adversus promissiones Dei? absit: nam si data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. 22. Sed conclusit scriptura omnia sub peccatum, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Ubi audimus legem nihil valere ad conferendam iustitiam, statim obrepunt variae cogitationes: aut igitur esse inutilem, aut contrariam foederi Dei, aut tale quippiam. Imo id venire in mentem posset: Cur non de lege diceremus quod de novo testamento dicit Ieremias (31, 31), posterius datum esse ad corrigendam doctrinae prioris infirmitatem? Huiusmodi obiectiones diluendae erant Paulo, si vellet satisfacere Galatis. Primum igitur quaerit, quis sit usus legis. Nam quia subsequuta est promissionem, videtur quod illi deerat, debuisse supplere: et certe de hoc ambigebatur, an per se inefficax esset promissio, nisi a lege adiuvaretur. Notandum est autem, Paulum non tantum de lege mo- 14*