20:214 a Ferrariensi Ducissa, dum ad Principis domum contendit, ingenti hominum multitudine circumdatus est, quorum pars strictis gladiis ipsum petebat. Yulnus in femore aut coxendice accepisse aiunt, quod tamen letale non est. Qui ipsi aderant multitudinem repellentes duos ex adversariis (nec enim hactenus plures audivi) vulnerarunt. Rem meditatam fuisse putant ab iis qui nullam turbandi occasionem praetermittunt. Nostrorum enim praesentia et fortitudo ipsos cruciat mirum in modum. Huic vero periculo, quod longius pervasurum credebant nostri, Dominus repente occurrit. Nec levis sane fuit ea suspicio aut inanis metus de quibus nuper ad te scribebam. Possidonius3) noster fortem et invictum se praebet. Quo durius impetitur, eo se constantiorem praestat, ac bonus ipsius negotii exitus speratur. Salernitanus princeps una cum Hayo nostrorum GasL impulsu et rogatu ad Anvillanum, qui Occitanas ecclesias mire affligit, profectus est.4) Nihil nunc praeterea accepi. Bene vale, mi pater. Dominus confirmet valetudinem tuam, teque ab angoribus animi et corporis sublevare velit. D. Bemrn caeterosque fratres salvere iube. Fratres et symmystae mei vos salutant. Aureliae 5 Idus Decemb. 1563. Tui observantissimus N. Gallasius. Nunc clam obtruditur et circumfertur illa invectiva cuius exemplar ad vos mittendum curaram. Nec tamen adhuc intelligere potui an tibi reddita esset. in autores istius facinoris et iam dicuntur tres comprehensi. Qui fuit vulneratus est is Franciscus qui Francfordiae diu fuit pastor ecclesiae Gallicae, et est homo modestus et facundus. 3) Coligny. 4) Languet p. 278: Mittuntur mille equites et sex millia peditum adv. eos qui tumultuantur in Gallia Narbonensi. Istis copiis praeficitur quidam D. deBiron. Quod si eae copiae non sufficiant, decretum est ut Amiralius eo proficiscatur cum instructiore exercitu. Corbieref Hist. de V egi. ref. de Montpellier p. 74; Parmi les protestant¡í les plus zeles on remarquait a cette epoque (Janvier 1564) un prince de Salerne qui s'etait marie a Montpellier avec une demoiselle de la maison de Paulian. 14*