15:214 nus vos omnes tueatur suo praesidio, spiritu prudentiae, rectitudinis, aequitatis et constantiae dirigat, laboresque vestros benedicat. Amen.15) 1999. CALVINUS LISERO. Respondet ad singula capita nuper ae eius epistoiae et utrique consensum in religione gratulatur. (Manu scripta non exstat. Edidit Beza G-enev. p 133, Laus. p. 297, Hanov. p. 332, Chouet p. 179, Amst. p. 82. Versio anglica 1. 1. III. 66.) Ego vero, optime frater, nimis agrestis forem ac inhumanus, si tuum in scribendo officium, *) quod ut a summa erga me benevolentia profectum esse video, ita grato animo hilarique amplecti decet, audaciae vel temeritatis damnarem. Itaque et libenter intellexi, te meam amicitiam expetere (quo nomine me tibi devinctum esse profiteor) et ex tuis literis alterum gaudium accessit, dum permultos esse significas qui fructum ex meis laboribus non poenitendum colligant: in quorum numero te quoque esse asseris. Haec enim Dei benedictio mihi non parum addit animi; hoc tam maligno saeculo esse tamen pios et eruditos homines, qui non modo privatim ex meis lucubrationibus proficiant, sed utilitatem quam sentiunt fideli opera studeant latius quasi de manu, quod aiunt, in manum proferre. Pergamus igitur hoc cursu, mi frater: ac inter nos sancta vigeat donorum Dei communicatio, quae ecclesiam invidia et ambitione procul valere iussis aedificet. Meum quoque studium in sedanda discordia, quae nimis infeliciter initio renati evangelii exarsit, tibi probari gaudeo. Utinam eadem ubique regnaret modestia. Sed iam denuo surgunt turbulenti homines non minus quam indocti, quos nulla de causa nescio quae intemperies ad bellum reparandum exagitat. Nostrum vero est talibus flabellis placide occurrere, ne incendium longius grassetur. Tranquillum ecclesiis vestris statum gratulor: sed non simul coniunctos esse disciplinae nervos, qui eum contineant, dolendum est Nec alia corrigendi vitii ratio apparet, quam si pastores, quos seria regni Christi cura tangit, inter se consentiant. Nam ut unus, aliis in consilium non adhibitis, quidquam tentes, autor esse non audeo. Adde quod 15) Edd. addunt: Genevae 8. Calendas Septembris 1554. 1099. 1) N. 1917. 14*