8:213 213 PROCES DE BOLSEO. 214 non posse nos perspicere quae Dei sunt, sed stultitiam nobis esse (1 Cor. 1 et 2. Ioann. 6. Iesa. 53 et aliis similibus). Atqui non omnibus datur spiritus illuminatio, sed peculiare donum est. Quod subiicit magister Hieronymus, debite1) omnes illuminari per Dei gratiam, si intelligat dari reprobis a Domino quantum illis debet, fatentur id quidem, sed quum rite ad salutem consequendam illuminari fingat, id vero scripturae prorsus adversum esse contendunt, sicuti etiam paulo ante ostensum est. Quod autem gratiam asserit abundare pro abundantia peccati, in eo vel stulte vel malitiose perverti sensum Pauli respondent. Testatur illic Paulus gratiam superasse maledictionis iudicium. Atqui damnatio in totum genus humanum diffusa est. Sequitur ergo non illic tractari quantus hominum numerus Christi gratiae sit particeps, sed quam efficaciter exuberet in fidelibus; alioqui opus esset novo mundo ut longius se extenderet quam reatus et poena peccati. Quod Deum affici contumelia iactat, quum deseri ab ipso reprobos tradimus, haec nimis foeda est blasphemia in spiritum D3I, qui id ipsum per os Pauli diserte pronunciat, nempe quod Deus quos vult indurat, quod, quum Iacob et Esau fratres gemini in utero adhuc essent, sine operum respectu alterum elegerit altero reiecto. Quaesierunt ministri: Quum totum Adae genus proprio motu nunquam ad Deum aspiret, annon peculiari spiritus sui motu certos2) homines ad se trahat, nempe quos ante conditum mundum adoptavit? Respondit Hieronymus:3) Ambiguitatem esse in verbo attrahendi. Esse enim violentam attractionem quam minime admittit; esse alteram suavem et paternam, qua Deus erga omnes creaturas rationales utitur et qua generaliter dignatur omnes, neminem destituens, nisi qui eum contemnit, et adversus eum rebellat. Tales enim, postquam Dei gratiae et suavibus monitis restiterunt, 1) Sic in codd. neque opus est coniectura Simieri qui emendare vult: debere. 2) certos om. V. C. 3) Amphibologiam esse in verbo attractionis. Est enim attractio violenta quam non recipit, est et attractio lenis et paterna, qua et generaliter omnibus eam communicat, nec aliquem deserit nisi eos qui eandem benignam attractionem spernunt et huic contradicunt. Nam tales post contumaciam et rebellionem, contra gratiam et frequentes Dei monitiones, deseruntur, sed non ab aeterno ex proposito aut decreto Dei.