55:213 213 CAPUT L 214 ergo fideles Petrus, quia sponte, non autem necessitate coacti, se tristitiae subiiciant. Quod dicit Paulisper nunc, ad consolationem valet. Nam temporis brevitas, mala quantumvis alioqui dura, non parum temperat. Praesentis autem vitae duratio instar momenti est. Si opus est Conditio pro causa hic capitur; Ostendere enim voluit, non temere fieri quod ita Deus suos exercet. Nam si nulla causa nos affligeret Deus, id toleratu grave esset. Petrus ergo argumentum consolationis sumpsit ex Dei consilio: non quod semper ratio nobis appareat, sed quia persuasum nobis esse debet sic fieri oportere, quia Deo placet. Notandum quod non unam tentationem ponit, sed plures: neque unum tentationis genus, sed diversa. Quamquam huius loci expositionem satius est ex primo capite Iacobi petere. 7. Pretiosior auro. Argumentum est a minori ad maius. Nam si aurum, quod metallum est corruptibile, tanti ducimus ut velimus igne probari, quo suum apud nos pretium obtineat: quid mirum si Deus in fide eandem exigat probationem, quum tanta sit apud eum fidei excellentia? Tametsi autem aliter sonant verba, fidem tamen auro comparat, et eam auro magis pretiosam facit: ut inde inferat dignam esse quae probe examinetur. Porro incertum est quousque extendat verbum SoxLixaCsaom, et nomen 5o%E(uov. Si quidem bifariam probatur aurum igni: primo quum repurgatur a scoria: deinde quum de eius probitate faciendum est iudicium. Uterque probandi modus fidei optime congruit. Nam quum multae incredulitatis faeces in nobis resideant, dum variis afflictionibus quasi excoquimur in fornace Dei, purgantur fidei nostrae scoriae, ut pura et nitida sit coram Deo. Simul experimentum eius capitur, verane an ficta sit. Utramque speciem libenter amplector: atque huc spectat quod mox sequitur. Nam ut suus argento honor non ante habetur, quam purgatum fuerit: ita fidem nostram honorifice habendam esse et coronandam apud Deum significat, ubi rite examinata fuerit. Quum revelabitur. Hoc additum est ut animos suos in ultimum usque diem suspendere fideles discant. Nunc enim abscondita est vita nostra in Christo, latebitque velut sepulta, donec e coelo Christus apparuerit: et totus vitae nostrae cursus ad interitum externi hominis inclinat: et quaecunque patimur, quasi mortis sunt praeludia. Ergo necesse est ut in Christum coniiciamus oculos, si in afflictionibus gloriam et laudem intueri volumus. Nam tentationes in nobis probri et pudoris sunt plenae, in Christo autem gloriosae sunt: sed gloria illa nondum in Christo plene conspicitur, quia nondum advenit consolationis dies. 8. Quem quum non videritis. Duo ponit, Quod