52:213 213 CAPUT III. 214 ut maligna est hominum natura. Occurrit ergo Paulus, et sibi plus licuisse docet quam usurpaverit, ut reliquis sua libertas integra maneat. Eadem ratione plus incutere pudoris nihil agentibus voluit: quemadmodum supra attigi, est enim argumentum a maiore ad minus. 10. Qui laborare non vult. Quum scriptum sit (Psal. 128, 2): Beatus es, laborem manuum tuarum comedens: item (Prover. 10, 4): Benedictio Domini super manus laborantis: certum est desidiam ac inertiam a Deo maledici. Deinde scimus ad hoc creatum esse hominem ut aliquid agat. Quod non modo scriptura nobis testatur, sed natura etiam gentes docuit. Aequum ergo est, ut qui se a communi lege eximere volunt, victu etiam laboris mercede priventur. Quum autem praecepit apostolus ne tales ederent, non significat praeceptum se illis dedisse, sed vetuisse ne Thessalonicenses illis victum suppeditando ignaviam alerent. Porro notandum est varias esse laborandi species. Quisquis enim hominem societatem industria sua iuvat, sive familiam regendo, sive publica sive privata negotia administrando, sive consulendo, sive docendo, et quacunque alia ratione, is inter otiosos numerandus non est. Nam inertes fucos taxat Paulus, qui alienis vivunt sudoribus, quum ipsi in commune nihil conferant officii ad iuvandum humanum genus. Quales sunt nostri monachi et sacrifici, qui nihil agendo, large saginantur: nisi quod taedii fallendi causa in templis cantillant. Hoc sane est (ut Plautus inquit) mu8ice vivere1). 11. Audimus enim quosdam versantes inter vos inordinate^ nihil operis agentes, sed curiose satagentes. 12. Talibus autem praecipimus, et obsecramus per Dominum nostrum Iesum Christum, ut cum quiete operantes suum ipsorum panem edant. 13. Vos autem fratrest ne defatigemini benefaciendo. l l . Audimus quosdam. Verisimile est hoc fucorum genus quoddam fuisse otiosi monachatus semen. Nam statim ab initio exstiterunt qui religionis praetextu vel arroderent alienas mensas, vel ad se callide attraherent simplicium substantiam. Et Augustini tempore iam adeo invaluerant, ut coactus fuerit proprium librum scribere adversus otiosos monachos: ubi merito de eorum superbia conqueritur, quod apostolum monentem spernentes non tantum ab infirmitate se excusant: sed ideo sanctiores aliis omnibus videri volunt, quia vacant a laboribus: merito invehitur in hanc indignitatem, quod, ubi laboriosi sunt senatores, opifex aut sordidus non tantum otiosus vivat, sed desidiam pro sanctitate venditet. Haec quidem ille. Sed interea *) Vide Plauti Mostellarian. act III. Sc, 2 40.