51:213 213 CAPUT Y. 214 esse impetum. Non frustra porro m a l i t i a m removet, ut illa superiora corrigantur. Significat autem hoc verbo animi pravitatem, quae humanitati et aequitati est opposita, et malignitas vulgo nuncupatur. 32. Sitis autem mutuo comes, misericordes, condonantes vobis inter vos, quemadmodum et Deus vobis in Christo condonavit. 32. Sitis autem mutuo comes. Amarulentiae opponit comitatem, quae est facilitas tam in moribus quam in vultu et sermone. Et quia nunquam regnabit inter nos ea virtus, nisi vigeat etiam au|X7ta&ia: ideo misericordiam nobis commendat: quae scilicet in eo sita est, non tantum ut malis fratrum nostrorum condolescamus perinde ac nostris, sed ut vera humanitate praediti, non secus moveamur in utramque partem, quidquid illis acciderit, ac si sustineremus eorum personam. Contraria est immanitas, ubi tam ferrei et barbari sunt homines, ut susque deque ferant quidquid alios pati vident. Condonantes vobis. Alii de beneficentia interpretantur: ideoque Erasmus vertit largientes. Nec repugnat verbi significatio, sed loci circumstantia in aliam magis partem nos ducit: nempe ut simus ad ignoscendum faciles. Fieri enim interdum potest ut sint aliqui suaves et teneri ad commiserationem: sed indigne laesi, non tam facile remittunt iniurias. Ergo ne ii, qui alioqui naturae benignitate ad humanitatem propensi sunt, hominum ingratitudine deficiant: hortatur ut se praebeant alii aliis placabiles. Et quo plus valeat exhortatio, exemplum Dei proponit, qui longe plus nobis per Christum condonavit, quam quisquam mortalium fratribus suis queat. Vide ad Coloss. 3, 5. CAPUT V. 1. Sitis ergo imitatores Dei, quemadmodum filii dilecti. 2. Et ambulate in caritate, quemadmodum et Christus nos dilexit, ac se ipsum tradidit pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem bonae fragrantiae. 1. Sitis ergo imitatores. Persequitur eandem sententiam et confirmat, eo quod filios patri similes esse oporteat. Admonet autem nos esse filios Dei: debere ergo nos ipsum, quantum in nobis est, beneficentia referre. Ita videmus in distinctione capitum male discerptas fuisse sententias, quae inter se prorsus cohaerent. Teneamus autem hoc argumentum. Si filii Dei sumus, debere nos esse eius imitatores. Nam et Christus non aliter nos fore Dei filios pronuntiat, nisi etiam indignis bene-