50:213 213 CAPUT III. 214 auspiciis et sub eius ductu colliguntur. Quisquis igitur seposita contentione verum inquiret, facile agnoscet causam hic notari, non nudam comparationem. Unde sequitur, Paulum non immerito dicere, pactum fuisse initum in Christo, vel respectu Christi. 17. Lex, quae post annos quadringentos. Si Origenem et Hieronymum audiamus et omnes papistas : nihil negotii erit in refellenda hac ratione. Sic enim disputat Paulus : promissio data est Abrahae . quadringentis et triginta annis ante latam legem: ergo lex, quae supervenit, non potuit promissionem abolere. Hinc concludit caeremonias non esse necessarias. Atqui si quis exciperet, esse sacramenta in fidei conservationem data: cur eas a promissione disiungeret Paulus? sic autem disiungit ut in certamen committat. Proinde altius quiddam in caeremoniis considerat: nempe effectum iustificationis, quem illis tribuebant pseudoapostoli, et conscientiarum obligationem. Imo occasione caeremoniarum de fide et operibus in universum disserit. Nisi enim ageretur de acquirenda iustitia, de operum merito, de illaqueandis conscientiis: bene starent caeremoniae cum promissione. Quid ergo sibi vult haec promissionis abolitio, adversus quam pugnat apostolus? Nempe quia negabant impostores, gratis promissam esse salutem hominibus et obtineri fide. Sed caeremonias urgebant, tanquam necessarias ad illam promerendam : ut mox videbitur. Redeo ad verba Pauli. Lex, inquit, promissione est posterior: ergo illam non abrogat. Nam pactum semel sancitum inviolabile manere debet. Iterum repeto, nisi promissionem gratuitam intelligas, supervacua erit sententia. Nam lex et promissio non pugnant, nisi in causa iustificationis, quod ilia hominem iustificat operum merito, haec gratuito iustitiam donat. Et clare etiam se exponit, quum pactum vocat in Christo fundatum. Verum hic insurgent papistae: nam promptum illis erit hoc argumentum eludere. Nos non amplius, dicent, veteres caeremonias requirimus: facessant e medio: nihilominus iustificatur homo lege morali. Nam haec foedus Dei cum Abraham praecessit, creata scilicet una cum homine. Ita aut frivola erit Pauli argumentatio, aut contra solas caeremonias valebit. Respondeo, Paulum considerasse id quod erat, nullam mercedem operibus deberi nisi ex Dei pacto. Ita etiamsi fateamur legem iustificare : tamen ante legem non poterant homines salutem promereri operibus, quia nullum erat pactum. Nihil affirmo quod non concedant scholastici theologi. Neque enim opera docent intrinseca dignitate meritoria esse salutis, sed acceptatione Dei (ut loquuntur) et ratione pacti. Ergo ubi nullum Dei pactum, nullum acceptationis testimonium intercedit: nulla quoque opera ad iustitiam sufficient. Quare belle