5:213 PSYCHOPANNYCHIA. secum sua membra. Idem prorsus Ioannes aliis verbis: Carissimi, nunc filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam, quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (1 Ioann. 3, 2 s.). Non dicit, nos interea, aliquo temporis intervallo, nihil futuros: sed quum simus filii Dei, qui exspectamus haereditatem patris, sustinet ac suspendit exspectationem nostram in diem illum, quo in omnibus gloria Dei manifestabitur, et nos in eo gloriabimur. Hic rursum mirari subit, quum audiunt Dei filios, qui non redeant ad sanam mentem, et sentiant hanc generationem immortalem esse, quae ex Deo est, et qua divinae immortalitatis sumus participes. 1) Sed ad institutum pergamus. Clament quantum volent, non vocari benedictos Dei ad regnum ante diem iudicii, nec ante promitti salutem populo Dei. Respondeo, Christum caput nostrum ebse, cuius regnum et gloria nondum apparuerunt: si membra caput praecedant, perversum ac praeposterum esse ordinem. Tum vero nos sequuturos principem nostrum, quum ille veniet in gloria patris sui, et sedebit in sede maiestatis suae (Matth. 16, 27; 25, 31). Interim tamen vivere, quod ex Deo in nobis est, hoc e*>t, spiritum nostrum, quia Christus vivit vita nostra: absurdum enim esse, ut vivente vita nostra, pereamus ipsi. Vitam autem hanc et apud Deum, et cum Deo Obfee, et beatam esse, quia in Deo sit. Haec omnia sibi constant, et veritati consentiunt. Cur enim nondum salvati esse dicuntur, aut regnum Dei possidere, qui in Domino mortui sunt? Quia exspeetant, quod nondum habent, nec finem suae felicitatis attigerunt. Cur nihilominus beati sunt? quia et Deum agnoscunt sibi propitium, et futuram mercedem eminus vident, et in certa exspectatione beatae resurrectionis acquiescunt. Quamdiu certe habitamus in hoc carcere luteo, speramus quae non videmus: et praeter spem, credimus in spem: quod ait apostolus de Abraham (Rom. 4, 18). Ubi autem oculi mentis nostrae, qui nunc sepulti in hac carne hebetes sunt, absterserint hanc velut lippitudinem, videbimus quae exspectabamus, et in ea requie delectabimur. Neque enim veremur id post apostolum dicere, qui e converso dicit (Hebr. 10, 21) TTJV ixdoxyv xQfaswg,2) manere reprobos, id est, formidabilem exspectationem iudicii. Si haec terribilis, illa 1) Hic locus ex iis est cuius interpretatio galhca Calvinum autorem agnoscere nullo modo poterit: Iis s'esbahiront yci derechef quand iis oyent, Les enfans de Dieu, qui ne retournent point a leur bon sens, et sentent ceste generation estre immortelle, laquelle est de Dieu, et par laquelle nous sommes faits participans de l'immortalite Divine. Quae toto coelo a sensu latini textus absunt Multo melius reddit editio Bezae 1566: Ie m'esbaliis derechef, quand iis oyent ici nommer, Les enfans de Dieu, qu'ils [i. e., quo pacto ipsi] ne retournent a leur bon sens et ne sentent que etc. 2) Autor fortasse scripsit: cpofitQctv xiva L x.