30:213 213 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XVII. 214 etsi non expressum est Davidem sese ad singulare certamen cum Goliatho suscipiendum obtulisse, facile tamen ex ipsa contextus serie colligitur. Nam deinceps sequitur, audita esse verba quae loquutus est David, et annunciata in conspectu Saul. Ad quem et fuisse adductum, loquutumque in haec verba: Non concidat cor cuiusquam in eo, ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philistaeum. Sane non temere verba illa David profudit, ut saepe solent adolescentes temere multa suscipere, ut nihil tam arduum quod non se facile superaturos arbitrentur, et ut dici solet proverbio, lunam dentibus accepturi videantur. Nempe se non norunt, et nullam habent experientiam, ut difficultatem eorum quae suscipiunt dignoscant. Inde fit ut saepe adolescentes aequo sint audaciores, et praecipites in pericula ruant, e quibus non emergunt. Sane temeritas illa nascitur partim ex eo quod se ipsos non norunt vana quadam sui opinione praeoccupati , partim quod rerum sunt imperiti. Nihil simile David passus est, quemadmodum deinceps videbimus. Nihil enim de suis viribus sibi pollicitus est, adversus gigantem Goliathum singulari certamine congredi paratus: quem satis noverat esse veluti leonem aut ursum a quo posset momento dilaniari: sed in Deum spem omnem collocavit, et coelitus auxilium exspectavit, de se ipso nihil sperans. Quin imo notandum Davidem impulsu sancti spiritus ita loquutum. Nam qui tam modeste de se sensit, et nunquam res magnas aggredi voluit, quomodo iam tam arduum negotium, nisi operante intus divina virtute, suscepisset? Quare necesse est fateamur singularem illum fuisse sancti spiritus motum, Davidem ad illud certamen excitantem. Sane saepe Deus sic extraordinaria ratione operatur in iis qui facinus aliquod insigne et memoria dignum aggrediuntur. Quamobrem diligenter distinguendae sunt virtutes ordinariae fidelium Dei servo ium, a donis singularibus et propriis ac extraordinariis. Nam si de obedientia quae Deo debetur, de patientia, de humilitate caeterisque iustiusmodi virtutibus agatur, ad omnes fideles ista pertinent. Nam ita singuli confirmamur in doctrina quae Dei verbo continetur; et si fidelis alicuius vitae sanctimoniam et virtutem cum praecepta doctrina conferamus, eo magis nos ad virtutem excitari et confirmari oportet. Sed quaedam sunt virtutes, ut ante dixi, propriae quorundum quas non oportet in exemplum trahi, et pro generali regula constitui: qualis hic Davidis fervor et virtus proponitur, quod fuit ad tempus speciale quoddam privilegium: et re ipsa David fecit manifestum se a Deo electum ut ad regiam dignitatem perveniret. Sane fateor in hoc certamine conspicuas esse virtutes quae ad nos etiam pertinent, et quae ad ecclesiae singula membra extendi debent. Talis est fiducia illa Davidis