20:213 213 1563 DECEMB. 214 mento quod Aquense vocatur omni iurisdictione interdictum est5) tantisper dum rationem reddiderint pacificatorii edicti non publicati. Delectae ^tiam decem turmae peditum quibus praefectus est nobilis quidam vir, pius et strenuus, ad illos vi quoque, si opus sit, compescendos. Iam ergo vides, mi pater, quam multis beneficiis uno et eodem tempore Deus noster nos afficiat. . . I). Calvinus et collegae omnes valent6) et te plurimum salutant. Genevae octava Decembris. Tuus Beza. 4058. GALLASIUS CALVINO. Varia refert ad Galliae res pertinentia, inter alia Perrucellum Lutetiae armis impetitum et vulneratum. (Ex autographo Cod. Genev. 112, fol. 208.) Clarissimo viro D. Carolo Passelio ecclesiae Christi fidelissimo pastori patri et symmystae mihi observandissimo. S. Quoniam ante octo dies de rebus nostris abunde scripsi, *) vix supererat quod nunc adderem, aut quid discedenti Rabirio et roganti literarum darem, nisi me propere nimium iactasse valetudinem meam, quae postridie eius diei quo scripsi valde mutata et afflicta est. Noster enim status idem est qui antea fuit, et quantumvis fremant, frendeant ac turbent adversarii, nos Dei beneficio stamus et augemur. Sed literae mihi nunc ex Lutetia redditae sunt quae hanc epistolam prorsus %mlov esse non sinent. Iis mihi significatur seditionem prope arcem Luparensem subito exortam, mox etiam sedatam esse 5. die huius mensis. Egrediens Perrucellus 2) 5) N. 4037, not 2. 6) Hic vir bonus dormitasse videtur, nam de anno 1563 dubitari nequit et tum temporis Calvinus minime valebat Ex consuetudine formulam valedictoriam adscripsit oscitans. 4058.1) N. 4049. 2) Quae hic leguntur habet quoque Languet d. d. l l . Dec. p. 275 : Amiralius iam hic totos 15 dies haeret cum magna parte illius nobilitatis quae nostram religionem profitetur. Nec tamen cuiquam hactenus facta est iniuria praeterquam concionatori Oondaei. Quum enim die solis proxima iret ex arce regia in suum hospitium, circumventus est ab infinita multitudine nebulonum, quorum unus inflixit ei grave vulnus in <$oxendice, quod tamen non est lethale. Inquiritur diligenter