15:213 123 1554 AUGUST. 214 acerbus vel implacabilis, quin libenter admitteret hanc confessionem: nobis vere praestari, quod figurant sacramenta, ideoque in sacra coena corporis et sanguinis Christi nos fieri participes. Quoties enim professus est, sibi non aliam esse pugnandi causam, nisi ut constaret, Dominum inanibus signis non ludere nobiscum, sed intus implere quae oculis proponit, ac proinde effectum signis esse coniunctum? Hoc inter vos10) convenit, nisi magnopere fallor, coenam Christi non theatricum esse spectaculum spiritualis alimenti, sed re ipsa dare quod figurat: quia illic piae animae Christi carne et sanguine pascantur. Quanquam autem deprecatoris hic vices potius quam monitoris suscipio: libere tamen dicendum est, nimis fore morosos, si qui hac moderatione non contenti fratrem suo ministerio deiiciant. Adde quod turpe exemplum est, qui rite et ordine vocatus est ad munus pastoris, sine legitimo ecclesiae iudicio, mero senatus nutu abdicari.11) Fieri quidem passim incipit: sed iam aliquoties vidi in corum capita recidere qui scientes et volentes ius ecclesiae prodiderant. Ac quo tibi minus licere intelligas, tuum est reputare quibus successeris.12) Sancta, quae apud pios adhuc manet diuque, ut spero, manebit,13) Capitonis et Buceri memoria, quorum perspecta fuit et fides et prudentia et eruditio et integritas, instar lampadis locum istum collustrat, ut notius sit, atque ad exemplum notabilius quidquid a vobis in utramque partem geritur. At quae in servando ecclesiae ordine illorum erat religio, decies mori maluissent, quam violentam pastoris eiectionem, non dico suo consensu, sed ¡ìtiam silentio probare. Equidem si quid operae pretium ex meo adventu cum tuis collegis sperares, laborem non recusarem. Imo eo libentius ad vos venirem, quia me quoque in hanc controversiam involvi video. Mihi autem valde acerbum esset, genus doctrinae, quod libere istic olim tam in schola quam in templo professus sum, nunc repudiari. Sed ne importune satagere videar, non ultra mihi progrediendum esse duxi, quam ut te et rogando et monendo et obsecrandi et hortando tum pii fratris, tum 14) miserae ecclesiolae, quietem procurem. Si me impetrasse audiam quod summopere cupio, ¡ìerit cur nobis omnibus gratuler. Vale, eximie vir una cum symmystis, fratribus mihi carissimis, qui tecum ecclesiam istam gubernant, quibus ego meas literas communes esse volo, si ita censueris. Domi- 10) nos Edd. Verum non de se, sed de Garnerio loquitur cum Marbachio consentiente. 11) Senatum de Garnerii dimissione iam cogitasse disces ex Diario ad 15. Maii ubi Alexandri vocandi mentio fit. 12) Ac quo tibi . . . . Haec absunt ab Edd. 13) apud omnes pios adhuc manet diuque . . . . manebit Edd. 14) deinde Edd. om. utroque: tum.