10.1:213 CONSILIA. diendus est, non debemus attendere quid aliquis ante nos faciendum putaverit; sed quid, qui ante omnes est, Christus prior fecerit. Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem. Haec certe apud modestos et placidos lectores plena est ac solida causae definitio, ubi hominum placitis in ordinem coactis, et consuetudine quamlibet veteri abdicata, Christi autoritas sola eminet. Vale. Nonis Aprilis 1558. AD QUAESTIONEM DE QUIBUSDAM ECCLESIAE RITIBUS. !) Confessioni publicae adiungere insignem aliquam promissionem, quae peccatores ad spem veniae et reconciliationis erigat, nemo nostrum est qui non agnoscat utilissimum esse. Atque ab initio hunc morem inducere volui: sed quum offensionem quidam ex novitate metuerent, nimium facilis fui ad cedendum. Ita res omissa est. Nunc vero non esset opportunum hic quidquam mutare: quia, antequam ad finem confessionis ventum fuerit, magna pars incipit surgere. Quo magis optamus, dum vobis integrum est, populum vestrum ad utrumque assuefieri. In coena administranda aliquando Pauli verbis usus sum: sed quia apud singulos repeti non poterant, quin longior mora iniiceretur (si autem inter ipsam recitationem plures transirent, vix decimus quisque assequebatur quid vellem, nemo percipiebat integram sententiam) desistere malui. Iam vero singulis mensibus coenam celebrari maximo nobis placeret: modo ne usus frequentior negligentiam pariat. Nam dum maior pars a communione abstinet, quodammodo dissipatur ecclesia. Malimus tamen singulis mensibus invitari ecclesiam, quam quater duntaxat in singulos annos: ut apud nos fieri solet. Quum huc primum veni, non distribuebatur nisi ter quotannis: et quidem ut inter coenam Pentecostes et Natalis Christi, septem toti menses intercederent. Mihi placebant singuli menses; sed quum minime persuaderem, satius visum est populi infirmitati ignoscere, quam pertinacius contendere. Curavi tamen referri in acta publica vitiosum esse morem nostrum, ut posteris facilior esset ac liberior correctio. Cur coenam aegrotis negandam esse non arbitror, multae et graves causae me impellunt. Video interea quam proclivis in multos abusus sit lapsus, quibus prudenter seduloque occurrendum esset. Nisi enim sit communicatio, perperam deflectitur a sacra institutione Christi. Conveniat ergo aliquis coetus 1) Epp. et Eesponsa ed. Genev. p. 329, Laus. p. 625, Eanov. p. 704, Chouet p. 452, Amst p. 206.