8:212 conditum mundum elegit, eosdem vocat. Item 5. cap.: Quantum ad immutabile Dei consilium, quicunque ante creatum mundum electi sunt perire non possunt, et quos reiecit, ii salutem nequeunt consequi. Imo duram sententiam attexit: hoc esse verum, etiamsi omnia sanctorum opera facerent. In Acta quoque apostol, homil. 72: Quum omnes damnati simus, si Deus quosdam ad salutem eligit, id misericordiae indebitae, si alios exitio destinat, non crudeli iniustitiae, sed iusto iudicio imputandum est. Bullingero non levem iniuriam facit, quandoquidem 1. ad Hom. cap. clare pronunciat, Deum voluisse ostendere utrumque esse suae potestatis, vivificare et occidere, eligere et reiicere, secundum propositum suum et liberam electionem. Item 1. ad Timoth, cap. 2 sicuti superiore loco Augustini sententiae subscribit. Contra ministri verbi non unum aut alterum qui doctrinae suae suffragentur obiiciunt, sed quotquot nostro saeculo fidelem operam impenderunt Christo in evangelii instauratione. 1) Quaesierunt ex Hieronymo: Annon in caecitate sua maneant quos Deus non elegit, quia ab ipso reprobati sunt, ideoque eius spiritu non illuminantur in fidem ? Respondit Hieronymus:2) Qui ad fidem non perveniunt, non manere in sua caecitate ob naturae corruptionem, quia debita gratia Dei illuminantur, quae secundum Paulum eo abundantius datur, quo magis peccatum abundat. Qui vero dicunt ipsos in sua caecitate deseri a Deo quia ita illi videtur, Deum contumelia afficiunt ac perperam scripturam exponunt Ex quorum numero est Calvinus. Excipiunt ministri: Hanc quoque esse damnatam haeresim quod reprobi ob naturae corruptionem in caecitate non maneant. Nam huiusmodi testimoniis referta est scriptura, nos omnes esse caecos et ignorantia obrutos teneri, mentem nostram in tenebris demersam, 1) restauratione al. 2) Alios minime remanere in caecitate ac corruptione suae naturae, imo satis illuminari per gratiam, quae, ut P. ait, hoc abundantius offertur quo abundat peccatum magis; eosque qui asserunt se derelinqui a Deo in sua caecitate, eo quod ipse ita voluerit, afficere Deum vituperio, nec satis intelligere scripturam, nam contra eandem loquuntur. E quorum numero est dictus Calvinus.