50:212 filiis resectus sit ex familia. In Isaac vocabitur tibi semen: ergo Ismael non censetur. Veniamus ad secundum gradum. An concedent Iudaei, posteros Esau esse benedictum semen? imo contendent patrem ipsorum expunctum fuisse: quamquam esset primogenitus. Et quot populi ex stirpe Abrahae prodierunt, qui locum in vocatione hac nullum obtinent? Duodecim tandem patriarchae totidem fuerunt capita: non quia ex progenie Abrahae descenderant, sed quia speciali Dei electione erant ordinati. Nam ex quo abductae fuerant decem tribus, quam multa millia sic degeneraverunt, ut nomen in semine Abrahae nullum obtineant? Postremo etiam tribus Iuda periclitata est: ut in exiguo populo vera benedictionis successio maneret. Atque ita praedictum fuerat ab Iesaia (10, 21): Reliquiae tantum salvae fient. Hactenus nihil dixi quod Iudaei non fateantur. Respondeant igitur mihi, qui fit ut potius tredecim tribus ortae ex duodecim patriarchis semen Abrahae fuerint, quam Ismaelitae vel Idumaei? cur nunc hoc nomine soli glorientur, alios tamquam adulterinum semen reiiciant? Iactabunt quidem id se consequutos esse suo merito : verum scriptura exadverso reclamat, totum ex Dei vocatione pendere. Nam semper ad illam praerogativam redeundum, In Isaac vocabitur tibi semen. Huius praerogativae continua series valere debuit usque ad Christum. Nam Dominus promissionem Abrahae factam, postea in Davide, quasi postliminio revocavit. Paulus ergo non singulari numero nititur, ut de uno homine dictum hoc fuisse probet: sed tantum ut ostendat nomen seminis in aliquo residere qui non tantum natus sit ex Abraham secundum carnem, sed etiam Dei vocatione ad hoc ordinatus. Id Iudaei si inficientur, nihil aliud quam se ridiculos sua pertinacia facient. Caeterum quia ex iisdem verbis etiam colligit Paulus, pactum in Christo initum fuisse vel erga Christum: discutiamus quid valeat ista loquutio, in semine tuo benedicentur omnes gentes. Iudaei cavillantur, comparationem significari: quasi semen Abrahae infaustis ominibus et precationibus exemplar sit futurum. Quemadmodum e converso maledicere in Sodoma vel Israele significat in formulis exsecrationum usurpare Sodomae vel Israelis nomen. Fateor hoc interdum esse verum, sed perpetuum esse nego: nam benedicere se in Deo aliud est, etiam concedentibus Iudaeis. Quum ergo loquutio sit ambigua, et nunc causam, nunc comparationem significet: quoties occurrit, ex circumstantia loci exponenda est. Porro constat nos maledictos esse omnes natura. Benedictio cunctis gentibus promissa est in manu Abrahae. An omnes promiscue ad eam perveniunt? minime certe: sed ii solum, qui aggregantur ad Messiam. Nam tunc fiunt unus populus, quum in unum corpus Messiae