20:212 Amiralii nostri purgationem, et inter omnes proceres inita concordia, quae ut firmior sit convenit ut dux Guisianus defuncti filius sibi filiam Condensis optime pro aetate institutam despondeat. Ille circiter decimum sextum annum agit,2) ista est octennis. Duchissa illa Ferrariensis,3) quae ex quo in Galliam reversa est aperte semper Christum professa est et in istis tempestatibus Guisiano genero sese frustra opponente constantissima fuit, non tantum hoc apud filiam defuncti illius viduam effecit, sed et amplius aliquid obtinuit, nempe ut iuvenis ille una eum matre et avia quotidianis iam precibus intersit et subinde aliquid ex Dei verbo sibi recitari patiatur. Egregia sunt ista principia, si modo ultima respondeant, quod amici nos sperare iubent. Ministri iam sine ullo periculo in ipsa regis arce et urbe tota apparent Retenta sunt aliquot Helvetiorum signa additis etiam aliquot Gallicis turmis, et in suburbiis ad comprimendos oppidanorum motus Lutetiae collocata. Mommorantio quoque Conestabilis filio, et quidem nostro, commissa est urbis praefectura, additis pro praesidio bombardariis mille. Rex coram omnibus nobilibus publice concionem habuit,4) expostulans quod edictum de pace a plerisque negligeretur. Cuius concionis exemplum, simul atque nactus fuero, curabo ut ad te perferatur. Itaque iubent amici nos optima quaeque sperare et confidunt sese plenam toto regno annunciandi verbi libertatem mox adepturos. Provinciales saepe iam tibi significavi pergere in sua contumacia et saevitia. Nunc tandem iussi sunt personaliter coram rege comparere facinorum suorum rationem reddituri qui fuerunt malorum autores. Ipsorum autem parlasupplicem libellum quo professus est se accusatorum Guisium perduellionis seu conspirationis cum exteris principibus in perniciem regni Galliae. Haec res ita commovit utramque partem ut per aliquot dies hic metuerimus ne ad arma deveniretur. . Rex Nonis lan. decisionem in tres annos remisit sub praetextu aetatis. (Mem. de Conde V. 37.) Anno demum 1566 Amiralius insons declaratus est et conciliatio apparenter effecta in oppido Moulins. CPopeliniere I. f. 383. de Thou III. 664.) Vide tamen Languetum Cal. Dec. p. 272 affirmaritemy agi de componenda illa controversia, addit tamen: Quum hoc iam saepius sit frustra tentatum, vereor ne nunc idem accidat. 2) Alibi natus dicitur ultima Decembris 1550. Filia Condaei Margarita Borbonia nata erat d. 8. Nov. 1556. (Delaborde, EU on. de Roy e p. 22.) De sponsalibus istis nemo serio cogitabat. 3) Idem affirmat Languet d. 17. Oct p. 266, d. 12. Dec. p. 277, d. ll. Dec. #.278: Apud viduam Ferrariensem matrem Guisiae habita est concio in arce regia ad quam factus est magnus concursus. Verum etiam eius filiam et huius filium Henricum talibus concionibus interfuisse nullus alius testis affirmat. Cf. etiam ep. Calvini d. 8. lan. 1564 datam. 4) Languet Cal. Dec. p. 272: Rex nuper convocata nobilitate in suam arcem habuit orationem quam mitto* (Was der Konig zu Frankreich 28. Nov. 63 seiner Ritterschaft furgehalten.)