55:211 211 EPIST. PETRI I 212 periculum. Nisi enim in manu Dei esset, infinitis periculis esset obnoxia: si esset in hoc mundo, quomodo securi esse possemus inter tam varias inclinationes? Ergo ut nos omni trepidatione liberet, salutem nostram extra Satanae iniurias in tuto positam esse affirmat. Sed quia salutis certitudo parum nobis afferret consolationis, nisi eam unusquisque nostrum ad se pertinere sciret, addit Petrus, erga vos. Huc enim placide recumbunt conscientiae, quum Dominus e coelo clamat, En vestra salus in manu mea est, vobisque servatur. Caeterum quia non omnium promiscue est salus, ad fidem nos revocat: ut quicunque fide praediti sunt, a reliquis se discernant: nec dubitent quin veri ac legitimi sint regni Dei haeredes. Nam ut fides in coelos usque penetrat: ita et quae in coelo sunt bona, nobis applicat. 5. Qui virtute Dei custodimini. Notanda est relatio, quum dicit, nos in mundo custodiri, sicuti haereditas nostra in coelo servatur: alioqui statim obreperet haec cogitatio, Quid iuvat salutem nobis esse in coelo repositam, quum nos in mundo tanquam in turbulento mari iactemur? Quid iuvat salutem nostram statui in tranquillo portu, quum inter mille naufragia fluctuemur? Praevenit igitur apostolus eiusmodi obiectiones, quum docet nos etiam in mundo inter media discrimina fide tamen custodiri: atque ita morti esse propinquos ut tamen sub fidei custodia tuti simus. Caeterum quia in hac carnis infirmitate saepe labascit ipsa fides, possemus semper esse de crastino anxii: nisi hic nobis quoque Dominus succurreret. Ac videmus ut in papatu obtinuerit diabolica opinio, De finali perseverantia dubitandum esse, quia incerti sumus an staturi cra8simus in eadem gratia. Atqui non ita nos Petrus suspensos relinquit: nam ideo virtute Dei stare nos affirmat, ne qua ex propriae infirmitatis conscientia haesitatio nos sollicitet. Quamlibet igitur infirmi simus, salus tamen nostra non est instabilis, quia Dei virtute fulcitur. Ergo sicuti fide protegimur, ita fides ipsa suam in Dei virtute stabilitatem habet. Unde non in praesens modo, sed etiam in futurum securitas. In salutem. Quia natura impatientes sumus, morae et statim taedio succumbimus: ideo salutem admonet non differri quod nondum parata sit, sed quia nondum advenerit iustum revelationis tempus. Haec doctrina ad spem nostram alendam ac sustinendam pertinet. Porro ultimum tempus diem iudicii vocat, quia non ante speranda sit rerum omnium instauratio. Medium enim tempus est adhuc in progressu. Quod alibi totum a Christi adventu tempus ultimum dicitur, id fit superiorum aetatum comparatione: Petrus autem totum mundi curriculum adspexit.