50:211 211 EPIST. PAULI AD GALATAS 212 haereditas, non iam ex promissione. Atqui Abrahae per promissionem donavit Deus. 15. Secandum hominem. Pudorem illis incutere voluit hac voce. Est enim nimis indignum et turpe, Deum minus habere autoritatis apud nos, quam hominem mortalem. Quod ergo stipulatur ne minus autoritatis deferant sacro Dei foederi, quam communibus hominum pactis tribui solet, Deum hominibus non aequat. Nam interea relinquit illis considerandum quantum inter Deum et homines intersit. Hominis licet pactum. Argumentum est a minori ad maius. Hominum contractus absque controversia rati habentur: quanto magis quod statuit Deus? Porro ubi Latini testamentum legunt, graece est apud Paulum StaxWjxy). Quo verbo saepius Graeci testamentum significant: interdum etiam quemlibet contractum. Quamquam usitatior est numerus pluralis in secundo sensu. Parvi interest quantum ad praesentem locum, contractumne an testamentum exponas. Alia est ratio in Epistola ad Hebraeos (7, 22), ubi apostolus procul dubio ad testamenta alludit. Hic malim simpliciter accipere pro foedere quod Deus pepigit. Nam simile quo pugnat apostolus hic testamento non tam proprie conveniret quam foederi. Sequamur ergo hoc, apostolum ab humanis pactionibus ratiocinari ad solenne illud foedus quod Deus cum Abrahamo pepigit. Nam si illis constat sua firmitas, ut ne superaddere quidem liceat: quanto magis hoc inviolabile manere decet? 16. Abrahae dictae sunt. Antequam persequatur suum argumentum, aliquid inserit de substantia foederis: nempe solo Christo suffultum esse. Quod si Christus fundamentum est pactionis: sequitur ergo esse gratuitam. Atque etiam hoc sibi vult per nomen promissionis. Nam sicuti lex respectum habet ad homines et ipsorum opera: sic promissio ad Dei gratiam et fidem. Non dicit et seminibus. Ut probet de Christo Deum illic loqui, admonet numero singulari, certum aliquod semen fuisse designatum. Saepe autem miratus sum, Christianos, quum viderent tanta protervia vexari hunc locum a Iudaeis, non accuratius restitisse. Omnes enim leviter praetereunt, quasi per regionem pacatam. Atqui multum habet coloris eorum obiectio. Nam quum JHI, vel semen, nomen sit collectivum : videtur inepte facere Paulus qui urgeat unum hominem indicari hac voce, sub qua tota: Abrahae progenies comprehenditur loco nuper citato, Erit semen tuum sicut arena maris et stellae coeli. Itaque quasi convicta falsitate nobis fastuose insultant. Eo magis nostros miror hic tacuisse: quum non desit firma defensio ad refutandam ipsorum calumniam. Nam in ipsis filiis Abrahae iam coepit talis divisio, ut alter ex