9:210 est, nisi velint coelum terrae miscere, et sane id faciunt. Huic argumento affine est decimum quintum: Fatentur adversarii panem et corpus res esse diversas, ergo tropum concedunt. Consequentia secundum Magdeburgenses non valet. Caeterum, aa valere [pag. 203] debeat, paulisper attendant lectores. Maiorem in hoc syllogismo subsistere negant: Ubicunque sunt res diversae, illic est tropus. Quid tam pueriliter cavillari iuvat? Certum est, ubicunque proprie subiecto non convenit praedicatum, sermonem vel falsum, rel figuratum esse. Si haec propositio: Panis est corpus, absque figura accipitur, prodigiosa erit eius falsitas: quia de panis essentia praedicabitur, quod prorsus diversum esse liquet. Decimum sextum argumentum enerve et frigidum recitant: Papistae nullum tropum admittunt: ergo quicunque illis consentiunt, sublatis vexillis transfugiant meorum castra. Quia Westphalum non puduerat Hildebrandi decretum nobis obtrudere, et doctrinam nostram dicere satis esse convictam sacrilegi illius nebulonis 1) iudicio, respondi, nihil iam esse morae quominus ad papistas transiret. Iurene [pag. 204] an iniuria, aestiment lectores. Quare non est quod Magdeburgenses odiose scommata et sarcasmos respondeant pro argumentis a se non recipi. Qualis obsecro leporis vel facetiae in dicto tam simplici affectatio fuit? Utinam sibi potius a scommatibus temperarent, ne immodico captandi risus studio facerent se ridiculos. Cuius generis sunt insulsa eorum dicteria, non modo tropologistas nos esse, sed tenebristas. Item, nos dicere: Panis non est corpus, sed symbolisat, umbrisat. Vigilias suas, curas et labores in papatu oppugnando iactant. Quasi nobis interim non fuerint nostra certamina, quorum cervicibus praecipua vis papatus imminet. An vero pro gloria mundana depugnem, testis mihi in illa die et iudex erit filius Dei, sub cuius auspiciis milito. Et clare vident quibus propius nota est mea conditio, nisi ad illud tribunaL intentus essem, nihil mihi fore optabilius, quam in latebris2) [pag. 205] quiescere. Sed non satis fuit Magdeburgensibus commune foedi erroris patrocinium suspicere, nisi omnibus insani hominis maledictis patroni accurrerent. Decimum septimum argumentum est: circumcisio signum erat, et tamen res simul offerebatur: ergo nihil impedit quominus in coena Domini visibile sit signum, et veritas spiritualis simul annexa. Respondent, ex dissimilibus non coagmentari firmam argumentationem, neque hic agi de nostro placito, sed quidnam autor coenae filius Dei statuerit. Nos vero nec quid sit in sacramentis dissi- 1) pendart 2) lateribus Beza et Amst me tenir a requoy a part pour mon povre repos. 14