8:210 considerari fidem et electionem. Priusquam enim consideretur homo a Deo electus, iam diligi oportet. Priusquam vero consideremus dilectum a Deo, videndum est cuius virtute id fiat. Nempe quod in Christo diligitur. Ergo in Deo, apud quem non est prius neque posterius, tria haec praesentia sunt : coniunctio hominis cum Christo per fidem,^ dilectio Dei per eandem fidem et electio hominis fidelis ex eadem fue in Christo proveniens. Atque in hoc consentiunt sancti doctores veteres et tres nostrae aetatis docti et bonae aestimationis viri Melanchthon Bullingerus et Brentius cum aliis. Excipiunt ministri: Haeresim manifestam esse quod fidem ab electione pendere negat. Nam, quemadmodum docet Paulus, quos Deus praecognovit eos praedestinavit, et quos praedestinavit eos vocavit. (Rom. 8, 29.) Item 1. ad Ephes. cap. (v. 3) : Benedixit nos in omni benedictione spirituali sicuti nos in Christo elegerat ante mundi creationem ut essemus sancti etc. Ubi demonstrat nos ideo ad Christum adductos quia eramus electi a patre: in quem sensum postea subiicit, praedestinasse nos secundum propositum voluntatis suae. Item, gratiam eius abundasse erga nos in omni sapientia et prudentia ut patefaceret arcanum voluntatis suae secundum beneplacitum quod constituerat ete. Christus etiam dicit: Quidquid dederit mihi pater ad me veniet. Unde colligimus donationem hanc fide superiorem esse. Nec Paulus dicit se misericordiam consequutum quia praeviderit Deus ipsum fore fidelem, sed potius ut esse inciperet. Hoc enim factum esse dicit ad eruditionem eorum qui credituri erant (L Tim. 1, 16). Hoc autem intelligi debet, quemadmodum alibi exponit, nempe secundum propositum Dei, non hominis opera (2 Tim. 1, 9). Petrus quoque electos Dei salutat qui sanctificati sunt iuxta praecognitionem etc. (1 Pet. 1, 2). Quod autem adducit magister Hieronymus, priusquam consideretur homo electus a Deo oportere ab ipso diligi ete, excipiunt ministri hoc ex ignorantia nimis crassa manare. Atque hoc modo subverti fidei christianae fundamenta. Diserte enim scriptura pronunciat, nos prius fuisse a Deo dilectos quam ipsum dilexerimus, et scimus electos Dei interdum multis annis in errore vagari antequam eos Deus ad se colligat. Fatentur quidem non posse ab homine apprehendi quod a Deo electus sit, vel ab ipso ametur, nisi per fidem in Christum. Verum simul addunt nos iam antea apprehensus esse a Deo, sicut habetur 3. ad Philipp, cap. (v. 12). Cui sententiae altera eiusdem Pauli respondet, Deum vocare quae non sunt tanquam sint (Rom. 4, 17). Atque eodem spectat quod subiicit in eadem epistola (5, 10): Deum nos sibi reconciliasse quo tempore adhuc inimici eramus. 14