55:210 vocando, hac nota a diis omnibus fictitiis discerni voluit: ita postquam se manifestavit in filio suo, non aliter quam in ipso vult cognosci. Itaque qui nudam Dei maiestatem extra Christum mente concipiunt, idolum habent loco Dei: sicuti Iudaei et Turcae. Proinde quisquis verum Deum vere cognoscere cupit, hoc patris Christi titulo ipsum vestiat. Nisi enim quoties mens nostra Deum quaerit, Christus occurrat, vaga et confusa errabit, donec prorsus deficiat. Simul etiam indicare Petrus voluit quomodo tam liberalis et beneficus erga nos sit Deus. Nisi enim medius statuatur Christus, nunquam illius bonitas serio a nobis sentiri poterit. Qui regenuit nos. Significat vitam supernaturale esse donum: quia filii irae nascimur. Nam si in spem vitae geniti essemus secundum carnem, supervacuum esset nos regigni a Deo. Docet itaque Petrus, nos qui natura morti aeternae eramus destinati, in vitam Dei misericordia restitutos esse. Haec autem veluti secunda est creatio: quemadmodum Ephesiorum primo habetur. Spes viva pro spe vitae capitur: quamquam videtur tacita esse antithesis inter spem, quae in regno Dei incorruptibili defixa est, et inter spes hominum fluxas ac evanidas. Secundum multam misericordiam. Primo causam efficientem ponit: deinde medium (ut loquuntur) designat. Deum inquam nullis nostris meritis fuisse provocatum docet, ut nos regeneraret in spem vivam: quia hoc totum eius misericordiae assignat. Atque ut melius operum merita redigat in nihilum, dicit multam misericordiam. Fatentur quidem omnes Deum esse unicum salutis nostrae autorem: sed extraneas causas postea affingunt, quae tantundem eius misericordiae detrahant. Petrus vero solam misericordiam commendat, sed modum protinus adscribit, nempe resurrectionem Christi. Neque enim alibi aut aliter suam erga nos misericordiam explicat Deus: ideo semper ad hunc scopum scriptura nos dirigit. Quod autem praeterita Christi morte, solam resurrectionem commemorat, in eo nihil est absurdi. Illa enim sub hac includitur, quia perfectio non constat sine suo initio: resurrectionem vero potius adduxit, quia de nova vita agebat. 4. In haereditatem. Tria epitheta, quae sequuntur, ad gratiae Dei amplificationem posita sunt. In hoc enim laborat Petrus (quemadmodum prius dixi) ut eius excellentiam animis nostris bene ac penitus infigat. Porro haec duo membra, in haereditatem incorruptibilem, et in salutem quae parata est revelari, appositive lego, ut posterius sit prioris expositio. Nam rem unam duobus modis exprimit. Singulis verbis, quae sequuntur, suum inest pondus. Haereditas dicitur in coelis conservata, ut sciamus eam esse extra U