10.1:210 Car c'est une chose estrange qu'on demande que chacun ayt a declairer les vices qui ont besoing de correction et que le principal soit obmis. Il semble proprement qu'on soit la pour ne sonner mot sinon d'aultant qu'on sera contraint. Quant a moy ie proteste que ie ferois conscience d'orenavant de donner conseil a ceux qui font scrupule de prescher les iours des festes et quant on leur demande qu'ilz trouvent a redire en l'eglise se taisent des blasphemes qui se prononcent en chaire contre l'election et providence de Dieu, et souffrent qu'en lexamen des prescheurs la pure doctrine des sacremens soit condamnee. Ce 25. de decembre 1557. Iehan Calvin. DE ADMINISTRATIONE ECCLESIASTICA, *) Quum de augendo ministrorum numero agitur, pertinet tum ad consistorium, tum ad totam ecclesiam illius rei iudicium. Videndum autem et an facile reperiri possint, et an ecclesiae rationes idoneae sint, ad incrementum illud ut par est sustinendum vel secus. Quod ad idoneitatem tum pastorum, tum etiam presbyterorum sive inspectorum, ut nemo tam exacte munere fungi potest, quin melius aliquid etiamnum desiderari in optimo quoque possit, ita etiam, nisi illi admittuntur, qui et legitime sunt electi, et quod possunt praestant, nullus erit turbarum et contentionum finis in ecclesia. Statuere vero ut locupletes, et qui dignitate ac nomine sunt conspicui, ad munera ecclesiastica eligantur, illud plane repugnat ordini et regulae christianismi. Imo eo uno constat maxime nos veros esse Christi discipulos, ubi non pudet illorum administrationi nos subiicere, quorum in mundo minus erit pretium et commendatio. Functio consistorii habet suos fines ac limites, intra quos sese contineant qui ad illam exercendam vocantur. Eorum est igitur invigilare gregi Domini, ut Deus pure colatur. Admonere item tam privatim quam publice: ac porro excommunicare etiam quum res exiget. Ubi ita se consistorium continebit, neque sese ulterius porriget, quam per Dominum liceat, nulla obstrependi occasio dabitur. Iam vero praeter consessum illum ecclesiasticum qui habetur in consistorio, instituere consilium aliquod ecclesiasticum ut vocant, non videmus ut hoc cum ipsius Domini institutione conveniat: imo mere novum opus illic agnoscendum atque denunciandum est, ne variis mutationibus deinde fenestra aperiatur. Ac praesertim illud nonnisi certam ruinam afferre potest, quum qui adver- 1) Exstat sub titulo: Ad certa quaedam capita, in JEpp. ed. Genev. p. 346, Laus. p. 656, Ranov. p. 738, Chouet p. 476, Amst. p. 217 {ex gallico). 14