7:21 21 CUM ANTIDOTO. 22 ARTICULUS X. De confirmatione et unctione. Caeterum confirmatio et unctio extrema duo sunt sacramenta a Christo instituta: per quae*datur gratia spiritus sancti. Probatur sic: Quoniam aliter blasphemaret concilium aurelianense,l) quando dicit, quod nunquam erit christianus plenus, qui consecratione episcopali non fuerit chrismatus. Item blasphemaret Melciades papa, quum dicit, quod baptismo regeneramur ad vitam: in confirmatione armamur ad pugnam. Multo etiam magis quum dicit, maiore veneratione venerandum et tenendum hoc sacramentum, quam baptismi. Sed est una alia probatio peremptoria, quod nihil fit in ecclesia maiori pompa nec solennitate, quam sancti chrismatis consecratio. Unde apparet, quod tam extrema unctio, quam confirmatio, in maximo honore haberi debent: nec revocari in dubium, quasi sint ex hominum inventione. ANTIDOTUM. Legimus apostolos, impositione manuum, visibiles spiritus gratias contulisse (Act. 19, 6). Sed hoc fuisse temporale donum, experientia demonstrat. Imo statim post mortem apostolorum desiisse, vetustissimi scriptores testantur. Oaeremoniam imponendi manus retentam a successoribus fuisse fatemur, quum fidei suae confessionem ederent adulescentes : sed non hoc fine, ut sacramentum haberetur a Christo institutum. Nam Augustinus nihil aliud esse affirmat, quam orationem.2) Eadem ratio est extremae unctionis. Fuit enim symbolum temporalis doni: quod scimus non diu post apostolos durasse. Apostoli ungebant in nomine Domini eos, quibus vim spiritus sancti praesentem in dono sanationis exhibebant (Marc. C, 13). Hoc fieri iubet Iacobus (Iac. 5, 14). Sed nunc ubi sanatio? ubi unguntur semimortui homines, dum animam exhalant. Ergo, qui nunc symbola sine re usurpant, non imitatores, sed simiae sunt apostolorum. ARTICULUS XI. De miraculis sanctorum. Nec dubitandum^ sanctos et in hac mortali vita, et in paradiso agentes, miracula operari 1) Refertur de consecrat, dist. 5. cap. ut ieiunii. 2) Libr. 3. de Bapt. contra Don. c. 16.