52:21 21 CAPUT I. 22 hoc membrum adiunxit, ut finem piae coniunctionis indicaret. Conspirant etiam impii in malum, sed maledicta est eorum consensio: nos igitur sub fidei vexillo unanimes militemus. 28. Nec ulla in re terreamini. Secundum quod Philippensibus commendat, est fortitudo animi, ne turbentur adversariorum furore. Tunc ubique fere ardebant saevissimae persequutiones, quia toto impetu rapiebatur Satan ad prohibenda evangelii initia: tantoque impotentius insaniebat, quanto potentius exserebafc Christus spiritus sui gratiam. Iubet ergo Philippenses stare intrepidos, neque perturbari. Quae illis est demonstratio. Haec propria est verbi graeci significatio: et nulla ratio coegit alios transferre causam. Nam impii dum adversus Dominum belligerantur, iam quasi praeludio argumentum exitii sui ostendunt: et quo ferocius insultant piis, eo se magis parant ad ruinam. Nusquam certe scriptura docet, afflictiones, quas sancti ferunt ab impiis, causam esse salutis ipsorum. Demonstrationem vero, aut argumentum alibi etiam Paulus vocat, 2. Thessal. 1, 5. Atque pro eo quod hic habemus IvSecCcv, illic ponit IvSecyfia. Est igitur haec eximia consolatio, quod, dum ab adversariis impetimur ac vexamur, documentum habemus nostrae salutis. Sunt enim persequutiones filiis Dei quaedam adoptionis sigilla, si fortiter et aequis animis eas sustineant: impii iam suae damnationis specimen edunt: quia impingunt in lapidem a quo conterentur. Idque hoc a Deo. Restringitur hoc ad posterius membrum, ut gratiae Dei gustus crucis acerbitatem Uniat. Naturaliter signum vel demonstrationem salutis nemo apprehendet in cruce: sunt enim res in speciem contrariae. Ideo Paulus revocat Philippenses ad aliam considerationem: quod scilicet Deus sua benedictione vertat in occasionem salutis quae alioqui videntur nos facere miseros. Probat hoc, quia donum Dei sit crucis tolerantia. Certum autem est, salutaria nobis omnia Dei dona esse. Vobis, inquit, donatum est non solum ut in Christum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini. Ergo ipsae passiones vobis testimonia sunt gratiae Dei. Quum ita sit, hinc habetis argumentum salutis. O si penitus in animis nostris haereret haec persuasio, in Dei beneficiis deputandas esse persequutiones: quantus in pietatis doctrina factus esset progressus! Et quid tamen certius quam summam esse divinae gratiae dignationem, quod patimur pro nomine eius vel contumeliam, vel carceres, vel aerumnas, vel tormenta, vel mortem denique? tunc enim nos suis insignibus decorat. Sed plures reperientur qui potius iubeant Deum cum talibus donis facessere, quam grato animo amplectantur oblatam crucem. Vae itaque stupori nostro. 29. Ut credatis. Prudenter inseparabili copula fidem cum cruce convertit, ut sciant Philippenses, hac