49:21 21 CAPUT I. 22 celebrat. Alii exponunt, quae a Deo nobis donatur. Et certe fateor hunc inesse verbis sensum : quia nos per evangelium iustificat Deus, ideo servat. Illa tamen prior notatio videtur mihi magis convenire. Quamquam de ea re non admodum contendo. Plus in eo momenti est, quod iustitiam hanc non in gratuita modo peccatorum remissione sitam esse quidam putant: sed partim quoque in regenerationis gratia. Ego autem nos ideo in vitam restitui interpretor, quia nos sibi gratis reconciliat Deus: quemadmodum postea fusius tractabimus suo loco. Pro eo vero quod ante dixerat omni credenti: nunc ait, ex fide. Offertur enim iustitia per evangelium: et fide percipitur. Et subiungit in fidem: quia quantum progreditur fides nostra, quantumque in hac cognitione proficitur, simul augescit in nobis Dei iustitia, et quodammodo sancitur .eius possessio. Quum initio gustamus evangelium, laetam quidem et exporrecram nobis cernimus Dei frontem, sed eminus: quo magis augescit pietatis eruditio, velut propiore accessu darius ac magis familiariter1) Dei gratiam perspicimus. Quod nonnulli veteris ac novi testamenti tacitam collationem subesse putant, magis argutum est quam firmum. Neque enim patres qui sub lege vixerunt hic nobis comparat Paulus, sed quotidianum in singulis fidelibus progressum notat. Sicut scriptum est. Autoritate prophetae Habacuc probat istam fidei iustitiam. Nam ille, ubi de superborum eversione vaticinatur, simul addit, iustorum vitam in fide consistere. Non vivimus autem coram Deo nisi iustitia: sequitur ergo, iustitiam quoque nostram in fide positam esse. Ac futurum verbum designat eius vitae, de qua loquitur, solidam perpetuitatem: ac si dixisset2) non fore momentaneam, sed perpetuo constaturam. Nam impii quoque falsa vitae opinione turgent: sed quum dicunt: Pax et securitas, repentinus adest interitus. Umbra igitur est, quae nonnisi ad momentum durat: fides autem sola est, quae vitae perpetuitatem affert. Unde id, nisi quia nos ad Deum traducit, nostramque in eo vitam collocat? Neque enim congruenter citaret Paulus hoc testimonium, nisi haec mens prophetae esset, tunc nos demum stare ubi in Deum fide recumbimus. Et certe vitam piorum fidei non adscripsit, nisi quatenus damnata mundi superbia se ad unius Dei praesidium colligunt Non tractat quidem hanc causam ex professo: ideoque nullam gratuitae iustitiae mentionem facit: sed ex fidei natura satis constat, rite hoc testimonium praesenti causae aptari. Praeterea ex hac ratiocinatione necessario colligimus mutuam fidei et evangelii relationem. Quia enim dicitur iustus fide victurus, infert, vitam istam per evangelium percipi. Iam habemus statum, seu car- *) solidius. 2) soliditatem scilicet.