48:21 21 CAPUT L 22 vidua. Ergo postquam vita optavit privari impium, simul etiam addit, ut honore spolietur: neque id modo, sed ut illi alius succedat: quo poena, ut prius memini, duplicatur. Oblique interea notat, foedifragum et sceleratum de quo loquitur non fore ex vulgo quemlibet: sed praeditum dignitate, a qua tamen excidet. Caeterum discendum est ex hoc loco, non impune cessurum impiis, quod ecclesiam Dei persequuti fuerint. Hic enim infelix exitus omnes manet. 21. Oportet igitur. Videri primo intuitu posset longe petita illatio. Neque enim si de episcopatu Iudae transferendo loquutus est David, ideo protinus sequitur eligendum esse successorem a discipulis: sed quia sciebant iniunctam constituendae ecclesiae curam sibi esse, simul atque ostendit hoc placere Domino fieri, merito inde colligit, debere ipsos exsequi. Nam quum opera nostra uti velit Deus ad tuendum ecclesiae regimen, simulac de eius voluntate redditi sumus certiores, cessare fas non est, quin strenue praestemus quidquid ministerii nostri ratio postulat. Id extra controversiam erat, quaenam essent ecclesiae partes. Sicuti hodie, quum audimus abdicandos esse officio, qui se perperam et flagitiose gerunt, et alios subrogandos, hanc curam suscipere ecclesia debet. Quare supervacuum fuit de re indubia movere quaestionem. Ergo meminerimus semper reputare, quid officii nostri sit, ut praesto sint Domino nostra obsequia. Quum autem de creando apostolo disserat, testem resurrectionis dicit oportere fieri. Quod significat, non esse apostolatum sine evangelii praeconio. Unde etiam apparet, quam frivoli sint episcopi papales, qui mutis tantum larvis induti tamen apostolorum successione gloriantur. Verum quid simile? fateor quidem requiri hic a Petro testem oculatum, qualem se Ioannes praedicat, quum dicit (19, 35): Qui vidit, testimonium perhibet. Nam hoc ad fidem adstruendam non mediocriter valebat. Sed interea docendi necessitate se et collegas adstringit Petrus, dum facit resurrectionis Christi praecones. Resurrectionem nominat, non quod de ea sola testari conveniat: sed quia primum sub hac comprehenditur mortis praedicatio: deinde quoniam in ea finem redemptionis nostrae et complementum habemus, et secum trahit coeleste Christi imperium et spiritus potentiam in suis tuendis j in stabilienda iustitia et rectitudine, in ordine instaurando: rursum in abolenda peccati tyrannide et omnibus ecclesiae hostibus profligandis. Sciamus itaque hoc nomine nequaquam excludi quae necessario cohaerent. Interea notemus resurrectionem prae aliis commemorari, quasi primarium evangelii caput: quemadmodum etiam Paulus docet 1. Corint. 15 (v. 17). Sed an soli apostoli resurrectionis testes fuerunt? Annon hoc reliquis etiam discipulis fuit commune? Videtur enim Petrus has partes solis