40:21 21 IN VlGINTI PRIMA EZECHIELIS PROPHETAE CAPITA, IOANNIS CALVINI PRAELECTIONES. Quo tempore Ezechiel functus fuerit prophetae officio, ipse statim ab initio libri exponit, et inde pendet cognitio argumenti. Nisi enim tenemus quorsum Deus illum excitaverit, vix poterimus assequi eius mentem, ac multo minus percipere iustum fructum ex doctrina. Hinc ergo incipere necesse est, hoc est a tempore. Dicit autem, CAPUT L 1. Et fuit tricesimo anno, quarto mense, quinta mensis, et ego (hoc est, quum ego essem) in medio captivitatis (inter captivos) super fluvium Chebar, aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei. 2. In quinta (mensis), ipse est annus quintus captivitatis regis Ioiakim. Videmus ergo prophetam nostrum vocatum fuisse ad docendi munus quinto anno postquam sponte se dediderat Ioiakim regi Babylonio, et fuerat in exsilium tractus una cum matre. Dicit autem annum illum fuisse tricesimum. Maior pars post chaldaicum Paraphrasten intelligit a reperto libro legis. Satis convenit, annum illum fuisse duodevigesimum regis Iosiae: sed in supputatione non subscribo eorum opinioni, qui subaudiunt a libro legis reperto. Esset enim haec loquutio nimis obscura et coacta, vocari annum tricesimum. Nusquam legimus posteros illinc fecisse numerandi initium. Iam minime dubium est quin apud Iudaeos fuerit haec trita ratio, ut inciperent annos a iubilaeo. Erat enim quaedam renovatio ad aetatem futuram. Ego itaque non dubito annum vocari tricesimum a iubilaeo. Neque hoc est novum commentum. Nam apud Hieronymum fit eius rei mentio, tametsi perperam repudiat quod rectum est, quia deceptus erat diversa opinione. Sed quum illud certum sit, Iudaeos fuisse usos hac ratione