36:21 21 PRAEFATIO. omnem Israelem mandavi. Revocat eos ad unicam Dei legem, eaque contentos esse iubet. Vultne igitur Malachias prophetias contemni? Minime vero: sed quum prophetiae sint legis appendices, lex autem summatim omnia comprehendat, sufficiebat ista exhortatio. Nam qui summam ipsam doctrinae, et capita praecipua tenebunt eorumque studiosi erunt, prophetias certe neglecturi non sunt. Nimis enim ridiculum esset *) iactare studium legis, si divinas eius interpretationes negligas: quemadmodum hodie impudentes plerique homines studium verbi iactant, quum tamen admonitiones pias et reprehensiones quae ex verbi doctrina fiunt2) nullo modo8) sustineant. Proinde quum de moribus disserunt prophetae nihil novi afferunt: sed ea tantum explicant quae perperam in lege intelligebantur: verbi gratia, Populus se perbelle functum officio existimabat, quum immolabat victimas, externosque ritus observabat: mundus enim metitur Deum suo ingenio, eique carnales cultus affingit. Prophetae id graviter reprehendunt, atque ostendunt nihil esse omnes caeremonias quum abest sinceritas animi: coli Deum fide et vera invocatione. Id quidem lege satis testatum erat: sed diligentius inculcandum, et saepius commemorandum fuit: detegenda quoque hypocrisis, qua se tegunt homines caeremoniarum praetextu. Quod attinet ad secundam tabulam, prophetae ex ea exhortationes suas hauriunt, ut ostendant ab omni iniuria, vi et fraude abstinendum. Itaque nihil aliud agunt, quam ut populum in obedientia legis contineant. In minis vero et promissionibus speciale quiddam habent prophetae. Quae enim in genere Moses proposuerat*) specialiter quasi digito notant Habent praeterea visiones sibi proprias, quibus futura revelabat Dominus, ut promissa et minas ad populi usum applicarent, propiusque0) de voluntate Dei testarentur. Minatur Moses: Bello te persequetur Deus, foris hostes, domi te intestina dissidia vexabunt. Vita tua tanquam filo suspensa erit: ad strepitum folii horrebis, et eiusmodi. Prophetae vero: En, inquiunt, Deus adversus te6) Assyrios armabit, Aegyptios sibilo accerset, Chaldaeos suscitabit, in exsilium rapietur Israel, regnum eius abolebitur, Ierosolymam vastabit hostis, templum exuret. Idem etiam de promissis dicendum est. Ait Moses: Si observaveris mandata, benedicet tibi Dominus. Beneficia deinde refert in genere. Prophetae vero nominatim denuntiant. Hoc te beneficio Deus ornabit. Item Dominus per Mosem promittit in *) aliquem . . . . qui . . . . negligeret. 2) fluunt 1583. 3) aequo animo sustinere non possint. 4) proponebat, ii in specie designant. 5) certiusque. 6) gladium Chaldaeorum suscitat, item Aegyptiorum. Istos iam ad bellum armavit Deus. Haec urbs evertetur eo tempore.