31:21 21 22 teque adspirans contariis vitiis adhuc laborem : si quid tamen mihi cum ipso commune est, conferre piget. Ergo quamvis inter legenda fidei, patientiae, ardoris, zeli, integritatis documenta merito innumeros mihi gemitus dissimilitudo expresserit : magnopere tamen profuit, quasi in speculo cernere tum vocationis meae exordia, tum continuum functionis cursum : ut quidquid praestantissimus ille rex ac propheta pertulit, mihi ad imitationem fuisse propositum certius agnoscerem. Conditio quidem mea quanto sit inferior, dicere nihil attinet. Verum, sicuti ille a caulis ovium ad summam imperii dignitatem evectus est, ita me Deus ab obscuris tenuibusque principiis extractum, hoc tam honorifico munere dignatus est, ut evangelii praeco essem ac minister. Theologiae me pater tenellum adhuc puerum destinaverat. Sed quum videret legum scientiam passim augere suos cultores opibus, spes illa repente eum impulit ad mutandum consilium. Ita factum est, ut revocatus a philosophiae studio, ad leges discendas traherer, quibus tametsi ut patris voluntati obsequerer fidelem operam impendere conatus sum, Deus tamen arcano providentiae suae fraeno cursum meum alio tandem reflexit. Ac primo quidem, quum superstitionibus papatus magis pertinaciter addictus essem, quam ut facile esset e tam profundo luto me extrahi, animum meum, qui pro aetate nimis obduruerat, subita conversione ad docilitatem subegit. Itaque aliquo verae pietatis gustu imbutus tanto proficiendi studio exarsi, ut reliqua studia, quamvis non abiicerem, frigidius tamen sectarer. Necdum elapsus erat annus quum omnis purioris doctrinae cupidi ad me novitium adhuc et tironem discendi causa ventitabant. Ego qui natura subrusticus umbram et otium semper amavi, tunc latebras captare : quae adeo concessae non sunt, ut mihi secessus omnes instar publicae scholae essent. Denique dum hoc mihi unum in animo est, ignobile otium