23:21 21 COMMENTARIUS IN GENESIN. 22 dies a noctibus, voluit esse distinctos, solis cursum in hunc finem moderatur. Sint in signa. Tenendum est illud, Mosen non acute philosophari de occultis mysteriis: sed referre quae passim etiam rudibus nota sunt, et posita in vulgari usu. Duplex autem maxime utilitas percipitur ex solis et lunae cursu, altera est naturalis, altera ad ordinem politicum spectat. Sub natura agriculturam quoque comprehendo. Tametsi enim satio et messis hominum artem et industriam requirunt: hoc tamen naturale est, quod sol propiore accessu orbem nostrum calefacit, quod vernam temperiem affert, quod aestatem et autumnum efficit: sed quod memoriae causa homines inter se annos et menses numerant, quod lustra ex iis et olympiadas conficiunt, quod statos habent dies, id politiae dico esse proprium. Utriusque partis hic fit mentio. Cur tamen Moses signa vocet, paucis dicendum est: quia hoc ioco abutuntur curiosi homines, ut frivolis suis praedictionibus colorem inducant: Chaldaeos dico, et fanaticos homines, qui ex siderum praesagiis nihil non divinant. Quia Moses solem et lunam dicit constitui in signa, quidvis ex illis elicere se posse existimant. Verum facilis est refutatio: certarum enim rerum signa dicuntur, non ut quidvis notent pro nostra libidine. Quae autem signari dicit Moses nisi quae ad naturae ordinem pertinent? Nam idem Deus qui signa hic ordinat, testatur per Iesaiam (44, 25) signa divinantium se dissipare: et a signis coeli metuere vetat (Ierem. 10, 2). Caeterum quia palam est Mosen non ultra consuetum hominum morem progredi, a longiori disputatione supersedeo* Vox DHJTIO, quam vertunt certa tempora, varie capitur apud Hebraeos: nam et tempus, et locum, et ipsos conventus significat. Rabbini communiter hunc locum exponunt de festis suis diebus. Ego autem latius extendo, ut primum denotet temporum opportunitates, quae gallice vocantur saisons: deinde nundinas omnes, et forenses conventus. Denique immensam Dei bonitatem in eo commendat Moses, quod non modo terram illuminant sol et luna, sed in quotidiano vitae usu alias commoditates varias nobis praestant. Restat ut pure fruentes multiplici Dei beneficentia praepostero nostro abusu tam praestantes creaturas discamus non profanare. Interea suspiciamus mirificum hunc artificem qui sursum ac deorsum tam pulchre disposuit omnia, ut suavissimo concentu inter se respondeant. 15. Sint in luminaria. Iterum repetere operae pretium est quod prius dixi: non hic philosophice disseri quantus sit sol in coelo, et quam magna vel parva luna: sed quanta lux ex ipsis ad nos perveniat. Sensus enim nostros hic compellat, ne donorum Dei quibus fruimur cognitio praeterfluat. Ergo ut teneamus Mosis mentem, nihil attinet supra coe-