2:21 PRAEFATIO AD REGEM GALLIAE. Redire? ut si nunc patres suscitentur, et huiusmodi iurgandi artem audiant quam speculativam theologiam appellant isti, nihil minus credant quam de Deo haberi disputationem. Verum latius iustis spatiis sese oratio nostra effunderet, si recensere vellem quam petulanter isti patrum iugum, quorum observantes filii videri volunt, excutiant. Menses profecto atque anni me deficerent. Et adeo perdita sunt deplorataque impudentia, ut nos castigare ausint quod terminos antiquos transgredi non dubitemus. Iam vero quod nos ad consuetudinem vocant nihil efficiunt. Iniustissime enim nobiscum ageretur si consuetudini cedendum esset. Equidem si recta essent hominum iudicia, consuetudo a bonis petenda erat. Verum longe aliter saepiuscule agi contingit. Quod enim a multis fieri conspectum est, consuetudinis ius mox obtinet. Atqui vix unquam tam bene habuerunt res humanae ut pluribus placerent meliora. Ergo ex privatis multorum vitiis publicus error plerumque factus est, vel potius communis vitiorum consensus: quem nunc boni isti viri pro lege esse volunt. Vident qui oculos habent, non unum mare malorum inundasse, multas sonticas pestes invasisse orbem, omnia in praeceps ruere: ut aut prorsus res humanae deplorandae sint, aut tantis malis iniicienda manus, vel potius vis afferenda. Et abigitur remedium, non alia ratione nisi quia iampridem malis assuevimus. l) Sed locum sane habeat in hominum societate publicus error; in regno tamen Dei sola eius aeterna veritas audienda et spectanda est, cui nulla annorum serie, nulla consuetudine, nulla coniuratione praescribi potest. Sic quondam electos Dei docebat Iesaias (8, 12), ne dicerent conspiratio, ad omnia in quibus populus dicebat conspiratio, hoc est, ne in sceleratum populi consensum una ipsi conspirarent, neve timorem eius timerent ac formidarent, sed potius ut Dominum exercituum sanctificarent, et ipse esset timor eorum et pavor. Nunc itaque, ut volent, et praeterita saecula et praesentia exempla nobis obiectent, si Dominum exer- 1) Decret, dist. 8. c. fin. extr. de consuet.