18:21 21 1560 FEBRUAR. 22 3166. STURMIUS CALVINO. In Gallia res in discrimen venisse videntur. Ergo nihil cunctandum, (Ex autographo Codicis Genevensis 109, fol, 161.) A Monseigneur Monseigneur Calvin. Si quae huc et scribuntur et nunciantur vera sunt, Aquitania iam et Provincia et Delphinatus sese in religionis libertatem vindicavit. Miror Neronianum exitum non subsequi, et omnes simul non concurrere. Hae res maxime celeritatem requirunt, antequam sese adversarii contra parent. Omne bellum confecerit qui Antonium confecerit: nosti quem velim1) et quid fuerit Ciceronis consilium. Philippi2) auxilia non puto Guisianis adfutura nisi regina exoret. Germanici nominis praefectos ad sese in Galliam vocarunt: Requerodianos,3) Grombachianos, Wimarienses.4) Nos ita egimus ut nostri futuri sint si ad arma veniatur. Otomannus et ego proxima hebdomade Heidelbergam proficiscimur5) vocati eo a Grombachio et Comite Oldenburgico: etiam ipsorum pecunia eos oppugnabimus et nos defendemus, si coeperint. Nimis sollicite tu et Be#a gratias agitis, quasi nos non norimus nos inter nos. Nullas gratias maiores scio quam hoc quod coeptum est proferre: sed celeriter, celeriter inquam : quam citissime inquam et quam celerrime.6) Valete. Argentor. 26. febr. Tuus quem ex ipso argumento et manu nosti.7) 3166. 1) Alterum Guisiorum puta. 2) Hispani. 3) Georgius a Beckerode dux mercenariorum non ultimo loco clarus a. d. IV. Cal Dec. mortuus erat. Quod Sturmius vel nesciebat vel quod hic dicit ad eius successorem referebat, quisquis is fuerit. 4) Jo. Wilhelmi Saxonis mercenarios. 5) eo consilio ut Grumbachio et Palatino persuaderent ut aperte protestantium causam amplecterentur. Hotomanus eo tempore de coniuratione La Benaudii certior factus fuisse creditur. Grumbachius iam a Guisiis in suas paries conductus fuit. (Schmidt, Sturm. 104.) 6) Num et haec ad coniurationem? 7) certissima est lo. Sturmii manus.