16:21 21 1556 FEBRUAR. dam ordinis Carmelitarum concionem habuisse, cui aderat Maximilianus rex,9) qui concionatori e suggestu descendenti venit obviam, atque his verbis latinis est publice clara voce alloquutus : Eruditionem tuam probo, atque etiam satis docte concionatus es, sed quod opera tantum extuleris, fidem vero parum, non probo. Haec ad illum rex. Si Dominus dederit Austriacis constantiam, magna spes est de Polonia, ubi nunc est M. Petrus Antonius cum libro et * literis D. a Lasco quam regi misit.Io) Concionatores nostri germanici, u ) quum coepissent nos concionibus aliquot proscindere, nos cum consilio bonorum amicorum supplicem libellum senatui exhibuimus. 12) Cui post tres fere hebdomadas responsum est die Iovis proximo 13) humaniter quidem sed tamen satis acerbe. Id quod tamen interpretamur a concionatoribus esse, quia praecipui senatores admodum se benevolos declarant. Nos colloquium poseebamus, quod etiam hortati sunt suos concionatores nostri senatores. Sed illi pessime hoc interpretati sunt. Itaque oblata fuit con- 9) Quae hic narrantur aliunde incognita sunt. Constat tamen regem Bohemiae evangelio favisse a praeceptore suo Wolf g. Severo (Schieferoi) edoctum, ita quidem ut a. fere 1555 sacerdotem uxoratum lo. Seb. Pfau^erum sibi concionatorem aulicum delegerit et ad Melanchthonem miserit de rebus religionis consulturum. (Raupach. I. 31. 52 ete. Strobel, Leben Pfausers, in Beitr. zur Lit. I. 267.) 10) Vide quae annotavimus ad N. 2339. 11) Petrus Geltner, Marcus Sabander, Matthias Ritter, Andreas Sachs, Christianus Egenolph, eorumque antesignanus Hartmann Beyer. 12) FranJcf. Piel HandL L Beil VIII. p. 12. Latine scripserunt ad senatum de concionatoribus civitatis, qui nescimus quo nostro merito in publicis concionibus parum amanter extraneos perstnngebant ete. Postulabant simul amicum colloquium. Peitinet ad 16. lan. 13) Scriptum illud senatus concionatoribus tradidit qui a. d. III. Cal Febr. responderunt {Rel. Hdl ll. Beil. 19) dicentes se de sectis dixisse deque puritate doctrinae a magistratu tuenda: quod si extranei in semetipsos traxissent, hoc penes ipsos esse debere. Caeterum poscebant ut iidem concordiae Bucerianae nomina dare cogerentur. Senatus a. d. III. Non. Febr. de hac re deliberavit (I. I L Beil 9, p. 15) et Pollano postr. Nonas respondit {ib. n. 10, p. 16) in hanc sententiam : Senatus iam pridem concionatorum nostrorum suggestionibus intellexit, non minus ipsa doctrina quam caeremoniis exterioribus vestras ecclesias a nostris differre et ex ea re non mediocre dissidium gliscere. Caeterum satis recordatur senatus, vos quum initio sedes hic et ecclesiam peregrinis vestris quaereretis semper hoc praetulisse et aperte praedicasse, vobis vestrisque hominibus cum nostrarum ecclesiarum tam doctrina quam caeremoniis probe omnino conventurum fore, eoque nomine vos quod tunc petiistis facile obtinuisse: quod equidem nunquam evenisset, si vos aliud in ore et aliud rursum in pectore ferre constitisset. Itaque illis Buceriana formula a. 1542 imposita est, et caeremonias in coena celebranda more Francofordiae usitato instituere iussi sunt Quid quod vel postulatum fuit ut de quo corporationes operariorum (s. v* v. HandwerJcer-Zunfte) questae fuerant, scil. praesentia exterorum sibi damnum inferri, in posterum vitaretvr!