15:21 21 1554 FEBRUAR. 22 coniugii leges foedasset, palam plebem ad defectionem solliciiasset et ea flagitia patrasset quae nonnulli fuco religionis tecte admisissent: simplicitatem et ignorantiam istam mihi venia, non morte dignam videri, et coertione* alia in his quam illis utendum: non sine discrimine ad supplicium omnes ducendos. Est deinde alia ratio cur a caede abhorream istorum. Video paucos aliquot posse hoc modo tolli, totas civitates minime : ego vero cuperem tales esse leges capitales, quarum rigor non acueretur in paucos, obtunderetur a multitudine. Puto enim nullam esse hoc tempore vel principis vel reipublicae rigiditatem tam inflexibilem et immitcm, quae tota agmina populorum a recepta quacunque religione deflectentia tentaret gladio exscindere, iuris et magistratus titulo, non armis et vi aperta. Nescire etiam homines possunt quae momenta resipiscentiae cuique erranti sint praefixa, tollique potest non exspectata poenitentia qui propediem non oneri sed ornamento ecclesiae erat futurus. Plerique enim eo sunt ingenio ut duci possint, trahi minime, vidimusque obriguisse quosdam ad supplicii mentionem, qui alioquin non erant omnino intractabiles. Quod Basiliensium prudens senatus pervidens, sic se ea in re gessit ut nullus quod sciam ob religionis capita sui capitis poenas dederit. Aluerunt conclusos aliquamdiu miseros in loco opportuno quo aditiiB esset et ministri^ et aliis bonis viris qui humaniter eos ab errore revocarent. Nos etiam crudelitate exemplorum perculsi incipimus mitescere. Vides etiam quam acerbe et tantum non armis dimicatum sit, non de nucleo, sed testa religionis, in nostris clarissimis rebuspublicis. Caeremonias intelligo quarum quaeque suas tanta pertinacia tuetur ut parum absit quin foedera, pax, concordia et Christi sanguine obsignata communio ruant et Mars canat classicum potius quam altera alteri cedat aut saltem patiatur eam sua uti libertate. Ut quocunque me vertam obtundendi potius quam acuendi magistratuum gladii videantur. Musculus, vir ornatissimus,3) narrat Augustae obstina tissimos Catabaptistas aliquando in carcerem coniectos tantum non exspuisse in ministros erroris monitores, canes, porcos, ventris animalia vocantes, et superbe colloquium recusantes: victos tandem mansuetudine et humanitate ministrorum, toto fere biennio calumnias et maledicentiam patienter ferentium, sic resipuisse ut unus illorum ecclesiae diaconus, alter alioquin bonus civis et quietus sit effectus. Ego capitali iudicio Catabaptistarum audivi unum ex ordine iudicum redeuntem a loco supplicii et spectaculo tristi dicentem: miserum illum tranquilliore animo cervicem lictori praebuisse quam se fu- 3) Cf. etus ep. ad Blaurerum infra N. 191S,