11:21 1540 FEBRUAR. solutam disciplina, mire turbatam et dissipatam, quae prius paene interit quam nata sit. Tu igitur, obsecro, aliquo consilio et admonitione hac nos leves molestia, et hanc sedes perturbationem. Minime enim dubium est quin vos quoque huiusmodi exerceant et exagitent cogitationes* quo -fit ut sperem me vestris consiliis et monitis non parum adiumenti percepturum. Saluta quaeso meo nomine collegas et symmystas tuos, fratres in Domino nobis omnibus observandissimos. Salutant te collegae mei et fratres qui apud nos sunt. Vale optime et meam loquacitatem boni consule. Lausannae 20. Februarii 1540. Tuus Petrus Viretus. LIBERTETUS CALVINO. Praemissis paucis de Carolo et disciplina ecclesiastica, rationes reddit de negotio venditionis librorum Olivetani, nunc tandem ad finem perductae. (Ex antographo bibi. Gener. Cod. 109, fol. 2.) Suo Ioanni Calvino fratri et amico integerrimo. Argentinae. S. De negotio Caroli nihil nunc scribo quod omnia superiore hebdomade viderim apud Comitem et Viretum, et quae scripsistis et quae ipsi ac Zebedaeus respondent. Unum tantum dixerim, mutuas hasce demonstrationes ad serio quaerendam ecclesiasticam disciplinam plurimum conducere, citra quam nescio qua possimus conscientia diutius hic ministrare, quum hac in parte sic ab huiusmodi miseris hominibus misere prostituamur quotidie, dum simplicitati nostrae fucum facere noverint egregie. Quo fit ut bonum nostrum maledicentiae sit obnoxium. De negotio tuo ac fratris mihi commisso breviter accipe. Habetis rationem divisionis, appretiationis librorum qui in sortem vestram inciderunt. Ex quibus nonnullos mihi indicto servavi pretio usque ad summam 42 fl. 5 s. Alios partim vendidi, partim bibliopolae Lausannensi venales tradidi. Quod bonam partem mihi retinuerim hac ratione factum existimetis, ne fratris annotationes mihi quidem perutiles aliis in vanum committerentur, ne dicam calumniatoribus, qui aranearum natura praediti flores in venenum et retia convertunt. Sed multos libellos profanos parumque pudicos hac ratione dicto retinui pretio ex quibus, ut didici ab