10.2:21 21 1532 22 bibliis exhausi mandatum tuum, in quibus reperiendis pluris 'fuit opera quam pecunia. Quum res meas componam. coniiciam inter sarcinas. Puto rem eius generis esse quae possit differri in id te'mpus. 2) Superest ut tu vicissim mutuam operam rtiihi accommodes. Libri Senecae de Clementia* tandem excusi8) sunt meis sumptibus et mea opera. Nunc curandum ut undique colligatur pecunia quae in sumptus impensa est: deinde, ut salva sit mea existimatio, primum velim mihi ut rescribas 'quo favore vel frigore excepti .fuerint, tum ut Landrinum4) inducas in praelectionem. Mitto ad te unum exemplar cfuod penes te maneat. Alia quinque, curabis mittenda Bituriges Begio, Pignaeo, Agneto,0) Brossaeo, Barrhatrano. Si Agnetus recipiat se praelecturum, mihi non nihil commodabit sua opera. Vale. Chemino quid scribam plane non habeo, quum ille toties provocatus non respondeat, nec statui me ad iter accingere nisi prius scripserit. Quid enim, si dies aliquot mihi sub dio frigendum esset, dum locum huic corpori quaererem?6) De Goiffartio quid aliud dicam nisi hominem esse sibi natum? Iterum vale. Parisiis.7) Saluta mihi matrem et materteram. 15, DANIEL CALVINO. Calvino Parisiis commoranti gratias agit de Commentarii in Senecam sibi destinato exemplari quod tamen nondum accepit, eumque rogat ut Aureliae, redux ex itinere, ipsius hospitio uti velit, quale etiam Cheminus ipse in Urbe praesens nuper ei obtulerat Commendat consobrinum. (Ex apographo P. Danielis in Cod. Bibi. Bern. 450, fol. 127. Edita est ab Herminjardo T. II. p. 420.) Franc. Daniel Io. Calvino S. Literas tuas mihi reddidit Philippus noster, 1) quibus deprehendi nullum tuum officium omisisse. 2) Totum hoc comma in codd. varie depravatum, verum iani olim in margine restitutum. 3) excussi Codd. 4) Christophorus Landrinus M. D. pr of. litt. Aureliae. 5) Cod. 106 in margine: Sugueto, et sic l l l . Etiam in versione anglica hoc nomen receptum videmus. Cod. Bern. 450 distincte exhibet Agnetum, virum alioquin ignotum. Caeterum Bonnet haec nomina scribit: Le Roy, Pigney, Brosse, Baratier, nescio qua fide. 6) Meditabatur ergo iter Aureliam et hospitium apud Cheminum quaerendum. 7) Daniel ex oscitantia a v num adscripsit 1530. 15- 1) Idem de quo supra N. 4 not. 7. Literas eas dicit quas modo legisti.