8:209 209 PROCES DE BOLSEC. 210 simplement une collation du texte de Hottinger avec l'exemplaire conserve a la bibliotheque de Berne, dans le volume intitule Manuscr. hist. helvet. III. 34 Fol. 241 suiv. C'est de cet exemplaire que nous avons pris le titre c%-dessus, inserit sur le dos du document de la main de Haller.) Quaesierunt ministri verbi ex Hieronymo Bolseco: Oredatne Deum ex hominibus elegisse quos illi visum est, quum in illis non inveniret electionis causam, sed mera sua et gratuita bonitate huc fuisse adductum? Respondit: Deum ex hominibus elegisse quos Uli placuit: nempe quia elegit in Christo sine quo nemo Deo gratus est, ut dicit apostolus: nec elegisse propter bonum ullum quod in ipsis esset priusquam eos eligeret, sed m€ra sua gratia.l) Excipiunt ministri: Responsionem hanc non sinceram nec categoricam esse, sed ambagibus implicitam, quemadmodum ex sequentibus patebit, quia nihilominus electionem universalem facit Quaesierunt ministri: Annon ab electione Dei procedat fides, et quicunque illuminantur huius gratiae fiant participes quia ipsos Deus elegit? Respondit Hieronymus:2) Fidem ab electione non pendere sed simul debere 1) Exemplar turieense sic habet: Deum ex hominibus elegisse eos qui sibi placuerunt, hoc est coniunctos Christo Iesu extra quem nemo Deo gratus est . . . . nec eosdem elegisse propter merita quae in ipsis praecessissent antequam electi essent, sed tantum propter suam gratuitam beneficentiam. 2) Exemplaria Bern. et Tur. ab Hottingero et Simlero descripta alium textum praebent in responsionibus Bolseci. Qui h. I. ita decurrit: Fidem non pendere ab electione, sed oportere nos simul considerare fidem et electionem. Nam priusquam debeat homo considerari electus a Deo, oportet ipsum dilectum a Deo considerare: et antequam iudicemus ipsum a Deo diligi, operae pretium est illum inspicere cuius gratia a Deo diligimur, h. e. Christum Iesum. Itaque Deo, apud quem . . . . . . deinde dilectio Dei erga hominem, quae est ob fidem, postremo electio hominis fidelis, quae est per fidem in Christum. Et huic doctrinae consentiunt antiqui ss. patres et nostris temporibus tres docti viri M. B. B* et alii. Calvini opera. Vol VIII.