55:209 209 CAPUT I. 210 novitatem : per adspersionem vero sanguinis Christi, remissionem peccatorum designare. Quod si istae sunt partes vel effectus sanctificationis, aliter hic sanctificatio capitur quam saepe apud Paulum, hoc est magis generaliter. Sanctificat ergo nos Deus, efficaciter nos vocando. Id autem fit dum renovamur in obedientiam iustitiae eius, et Christi sanguine adspersi mundamur a peccatis. Ac videtur tacita esse allusio ad veterem adspersionis ritum, quo sub lege utebantur. Quemadmodum enim non satis tunc fuisset mactari hostiam et fundi sanguinem, niei adspersus fuisset populus : ita nihil hodie nobis prodesset fusum Christi sanguinem fuisse, nisi ipso conscientiae nostrae abluerentur. Subaudienda igitur est antithesis, quod sicut olim sub lege manu sacerdotis fiebat sanguinis adspersio: ita nunc spiritus sanctus animas nostras Christi sanguine in expiationem adspergit. Nunc colligenda est summa, salutem nostram manare ex gratuita electione Dei: sed eam simul considerandam esse fidei experientia, in eo quod spiritu suo nos sanctificat. Postremo duos esse vocationis nostrae effectus aut fines: nempe ut reformemur in obedientiam Dei, et Christi sanguine abluamur: praeterea utrunque esse opus spiritus sancti. Unde colligimus nec electionem a vocatione, nec gratuitam fidei iustitiam a vitae novitate separandam esse. 3. Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum multam suam misericordiam regenuit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, 4. in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, repositam in coelis erga vos, 5. qui virtute Dei custodimini per fidem in salutem quae parata est revelari tempore ultimo. 3. Benedictus Deus. Diximus praecipuum esse statum epistolae, ut nos supra mundum erectos, ad sustinenda militiae spiritualis certamina comparet atque animet. Ad eam rem non parum valet beneficiorum Dei agnitio. Nam quum pretium suum apud nos obtinent, facile reliqua omnia vilescunt: praesertim quum reputamus quanti sit Christus cum suis bonis, quidquid extra ipsum est, nobis erit instar stercoris. Hac de causa magnifice hic extollit ingentem Dei gratiam in Christo, ne molestum nobis sit nos ipsos et mundum abnegare, ut potiamur inaestimabili vitae futurae thesauro. Deinde ne frangamur praesentibus aerumnis: sed patienter eas feramus, in aeterna felicitate acquiescentes. Porro quum gratias agit Deo, fideles ad spiritualem* laetitiam invitat, quae omnes absorbeat contrarios carnis affectus. Et pater Domini. Sic resolve, Deus qui pater est Iesu Christi. Nam sicuti olim se Deum Abrahae Calvini opera. Vol. LV,