52:209 209 CAPUT III. 210 tionem significat: gloria, quiddam amplius, nempe ut vim efficaciamque suam habeat praedicatio ad reformandos in imaginem Dei homines. Itaque sanctitas vitae et integritas in Christianis est evangelii decus: sicuti evangelium infamant qui ore illud profitentur, flagitiose interea et nequiter viventes. Dicit, quemadmodum apud vos: nam incitamentum hoc esse debet piis, ut omnes alios sui similes videant. Ideo qui iam ingressi sunt in regnum Dei, quotidie iubentur orare ut illud adveniat. 2. Ut liberemur. Non male, meo iudicio, vetus interpres aionovc reddidit importunos. Hoc autem nomine, sicut et proximo t&v rcovrjp&v, designat Paulus improbos ac perfidos homines, qui sub Christianorum nomine in ecclesia latebant: aut certe Iudaeos, qui insano legis zelo evangelium furiose persequebantur. Sciebat autem quantum sibi periculi ab utrisque instaret. Quamquam Chrysostomus eos tantum notari putat qui malitiose oppugnabant evangelium pravis dogmatibus, non autem manu armata: ut Alexander, Hymenaeus et similes: sed ego generaliter ad quodvis discriminum et hostium genus extendo. Tunc Ierosolymam proficiscebatur, et scribebat ex medio itinere. Atqui iam divinitus fuerat admonitus, sibi illic instare vincula et persequutiones. Liberationem porro intelligit, ut victor evadat, sive per mortem, sive per vitam. Non omnium est fides. Posset ita resolvi: non in omnibus est fides. Verum haec loquutio et ambigua et magis obscura foret. Retineamus ergo Pauli verba, quibus significat fidem rarius esse Dei donum, quam ut in omnibus reperiatur. Multos ergo vocat Deus, qui fidei non accedunt: multi accedere se simulant qui cor habent remotissimum. Porro non de quibusvis loquitur: sed tantum domesticos perstringit. Videbant enim Thessalonicenses plurimos a fide abhorrere: imo videbant quam exiguus esset credentium numerus. Quare de exteris fuisset hoc dictu supervacuum: sed Paulus negat, omnes qui fidem profitentur, tales re vera esse. Si Iudaeos omnes comprehendas, videbantur illi propinqui esse Christo: quia ex lege et prophetis ipsum agnoscere debebant. Certe peculiariter eos notat Paulus quibuscum sibi futurum erat negotium. Illos autem fuisse verisimile est, qui quum speciem haberent ac titulum pietatis, ab ea tamen procul aberant. Hinc conflictus. Ergo ut ostendat, non frustra vel abs re se timere certamina cum improbis hominibus ac perversis, dicit fidem non esse communem omnium: quia semper bonis permixti sint nequam et reprobi, tanquam bonae segeti zizania. Et hoc nobis in memoriam venire debet, quoties negotium nobis facessunt im- Calvini opera. Vol. LII.