30:209 209 IN L LIB. SAMUEL. CAP. XVII. 210 suffocatam, interficiebamque eos. 36. Nam et leonem et ursum inter feci ego servus tuus: erit igitur et Philistaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis: quia ausus est maledicere exercitui Dei viventis. 37. Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philistaei huius. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit Davidis unctionem non fuisse Isai familiae incognitam facile cognoscimus, vel ex eo quod septem ipsius fratres maiores natu Samueli fuisse oblatos vidimus, ut ex iis eligeret qui Deo acceptus fuisset regem in Israele futurum: quare ipsius fratres satis sciebant Davidem, licet omnium minimum ipsis praelatum. Etsi vero natura homines sunt dominationis cupidi: tamen Dei iudicio commoveri fratres Davidis oportebat, ut quem Deus tanto afficiebat honore vicissim ipsi agnoscerent: quandoquidem et magna dignitas toti familiae acquirebatur, quum aliquis ex illa eligebatur rex in Israele futurus, et quidem totius etiam mundi redemptoris figura. Neque enim Davidi datum regnum fuit vulgare, sed Deo sanctum et dicatum, quod cum spe coniuncta esset figura : et in salutem perpetuam populi rex hic esset designatus. Quamobrem toti familiae Isai magna erat oblata laetitiae occasio, et magnum argumentum agendarum Deo gratiarum, quod tam abiectam et humilem familiam tanto honore esset dignatus. Contra vero hic Eliabum primogenitum Davidi vehementer succensuisse audimus. Et arrogantia qua in fratrem insurgit, et virus quod evomit tanta tamque effraeni perturbatione satis ostendit ipsum antea suo animo nescio quod odium adversus illum fovisse. Nae insignis haec fuit malitia: nam, ut ante dixi, non modo facit Davidi summam iniuriam, sed adversus ipsum Deum intolerabili ingratitudine peccat. Sed quam illi occasionem praebuerat David accusandi ipsum superbiae et nequitiae? Neque enim ambivit illam dignitatem, neque ullis artibus quaesivit sola Dei gratuita voluntate praeventus. Quamobrem Eliab hic summam animi perturbationem et alienationem prodit, quum fratri tam acerbe sine occasione succenset. Quod ergo fovit diu in pectore odium adversus fratrem, et quod iam illi sine causa succenset, satis testatur non posse illum aequo animo ferre Davidem ad eam dignitatem, quae illi debebatur, evehi. Hinc discamus quam sit lethalis lues, ambitio et honorum cupiditas: quae vix in quenquam cadere potest quin etiam invidia laboret. Quum vero tam pestifera lues animum occupavit, etiam convicia et maledicta modo in hunc modo in illum producit, et Dei gratiae cursum pro viribus abrumpere nititur: et ita fit ut dum mortalibus resistere nos putamus adversus ipsum Deum insur- Calvini opera. Vol. XXX.