20:209 209 1563 DECEMB. 210 quos insontes habet, non tam re penitus explorata ac perspecta, quam de industria connivendo. In his quidam nullum intermittit tempus eius animum in nos exacerbandi. Et quoniam Principis aures assentationibus supra modum delectantur, hic graphicus Gnato ait aio, negat nego ete. Ita fit, ut nihil propemodum veritati loci apud illam relinquatur. Morem sequitur veterator reliquorum transfugarum, qui in pios pastores conviciorum plaustra congerunt, ut iure3) a nobis defecisse videantur. Magnum agitur Principis feminae periculum. Ecclesia misere iacet, in qua coenam Domini superiore Septembri mense celebrare supersedi, quod alioqui porci canesque promiscue fuissent cum ovibus admittendi. Instant Christi natalitia, quo tempore coena est administrari solita, nec quo me vertam scio. Mihi igitur, optime pater, uti soles, cave* Si gravaris scribere, hoc onere te libenter noster Bern liberabit, ad quem de rebus iisdem literas dedi. Si operae pretium facturi videbimini ad Principem scribere, quaeso multo melle adhibito ad constantiam adhortemini, tum ut probet eos qui Dei sunt, nec pendeat ex eorum calumniis, quibus pietas ludibrio est, ut intelligat nihil evangelio reliquum fore loci, nisi disciplinae nervus vigeat: postremo ut fortem se vindicem praebeat piorum pastorum adversus immorigeros, a quibus superbe contemnuntur ac lacerantur, ne forte tandem suo ipsius ecclesiaeque malo segniores ac languidiores efficiantur. Vale permultum, pater in Christo observande. Opto ut Dominus te omni genere felicitatis cumulet. Fratres omnes etiam atque etiam saluto. Ex Monte Argi 6. Decemb. 1563. Tibi addictissimus filius atque ad omne officii genus paratissimus Franciscus Morellanus. 4056. CALVIN AUX FIDELES DE CHAMBERY. Exhortations et envoi d'un ministre.1) 3) in re L. 4056.1) Nous ne savons rien des faits qui ont pu provoquer cette lettre. Nous ne croyons pas devoir y rapporter ce qu'on Ut dans Languet IL 275 du l l . dee: Sabaudus nuper edixit in Pedemontana regione ut quicunque nollent observare ritus ecclesiae romanae excederent e sua ditione. Proposito tali edicto tam multi pararunt se ad migrandum ut coactus sit edictum rescindere ne tam multos ex praecipuis subditis amitteret. Calvini opera. Vol¡í XX.