15:209 209 1554 AUGUST. m 1996. CALVINUS SULZERO. Certiorem facit de suo contra Westphalum scribendi consilio, aeque praefatione in Genesin iam prelo tradita, simul de Castellionis arrogantia et calumniis queritur. (Exstat impressa in Bezae thesauro ed* Genev. p. 135, Laus. p. 294, Hanor. p. 329, Chouet p. 183, Amsfc. p. 83,) Quum tumultuari non desinant indocti et praefracti homines, qui bellum sacramentarium in Saxonia renovant, ineunda erit aliqua ratio quae illorum intemperiem mitiget, vel clamores saltem compescat, et simul pios et graves doctosque nobis eonciliet. Mihi nihil aliud in mentem venit quam brevi libello testatum facere quanto rectius et sincerius sentiant nostrae ecclesiae quam illi calumniantur. Simul ac plus otii nactus fuero, tale aliquid meditor. Nunc excuditur mea in Genesin praefatio, ad filios Ioannis Friderici Saxoniae Ducis, in qua pacis et concordiae studium obiter commendo. Castalio, mihi crede,1) non minus virulenta est bestia quam indomita et pervicax. Caritatem simulat, nempe ut modestiam: quum tamen nihil arrogantius fingi queat. Libellum illum2) atrocibus in me probris refertum ipse et alii consarcinarant ¡ìo consilio ut subitus in me impetus consurgeret. IiOnge decepti sunt. Nam decrevit senatus ut mihi legendus daretur.3) Mihi vero non modo promptum fuit calumniarum nebulas discutere, sed etiam convertere in meam laudem, quidquid odiose obiectum fuerat. Mihi vero magis tolerabile est privatim impeti, quam videre subinde miseros qui hic degunt Christi exsules4) quotidie novis molestiis vexari. Quanquam Dominus hac quoque in parte hactenus manum nobis porrexit ne frangeremur. Verum de ¡ìtatu nostro si plura scire cupies, nuncius tibi fideliter referet. Filius est scribae senatus,6) iuvenis probus et integer. Vale, ornatissime vir et mihi observande frater. Dominus tibi semper adsit, te gubernet ac tueatur. Collegae mei te reverenter salutant. Tuis nostro omnium nomine plurimam salutem dices. Genevae, 7. Idus Augusti 1554. Ioannes Calvinus tuus. 1996.1) Cf. quae SuUerus dicebat N. 1985. 2) Hic minime de Belliana Farragine loqui videtur, sed potius de epistola a Vandelio prolata cuius ergo Castellionem autor em credebat. 3) Beg. du Conseil 14. 21. Iun. Beg* de la Comp. 2. Iul. 4) Galli scilicet quos, utpote Calvini asseclas, Libertini usque odio suo prosequebantur. 5) Hoc tempore Frc. Beguin scriba erat Calvini opera. Vol XIV.